| Equidem in omnibus istis conclusionibus hoc pu- | 4.52.4 |
| tarem philosophia nobisque dignum, et maxime, cum | 5 |
| summum bonum quaereremus, vitam nostram, con- | |
| silia, voluntates, non verba corrigi. quis enim potest | |
| istis, quae te, ut ais, delectant, brevibus et acutis | |
| auditis de sententia decedere? nam cum expectant | |
| et avent audire cur dolor malum non sit, dicunt illi | 10 |
| asperum esse dolere, molestum, odiosum, contra na- | |
| turam, difficile toleratu, sed, quia nulla sit in dolore | |
| nec fraus nec improbitas nec malitia nec culpa nec | |
| turpitudo, non esse illud malum. haec qui audierit, | |
| ut ridere non curet, discedet tamen nihilo firmior ad | 15 |
| dolorem ferendum, quam venerat. tu autem negas | 53.1 |
| fortem esse quemquam posse, qui dolorem malum | |
| putet. cur fortior sit, si illud, quod tute concedis, | |
| asperum et vix ferendum putabit? ex rebus enim | |
| timiditas, non ex vocabulis nascitur. | 5 |
| Et ais, si una littera commota sit, fore tota ut labet | |
| disciplina. utrum igitur tibi litteram videor an totas | |
| paginas commovere? ut enim sit apud illos, id quod | |
| est a te laudatum, ordo rerum conservatus et omnia | |
| inter se apta et conexa—sic enim aiebas—, tamen | 10 |
| persequi non debemus, si a falsis principiis profecta | |
| congruunt ipsa sibi et a proposito non aberrant. in | 54.1 |
| prima igitur constitutione Zeno tuus a natura recessit, | |
| cumque summum bonum posuisset in ingenii praestan- | |
| tia, quam virtutem vocamus, nec quicquam aliud bo- | |
| num esse dixisset, nisi quod esset honestum, nec vir- | 5 |
| tutem posse constare, si in ceteris rebus esset quic- | |
| quam, quod aliud alio melius esset aut peius, his pro- | |
| positis tenuit prorsus consequentia. recte dicis; negare | |
| non possum. sed ita falsa sunt ea, quae consequuntur, | |
| ut illa, e quibus haec nata sunt, vera esse non possint. | 10 |
| docent enim nos, ut scis, dialectici, si ea, quae rem | 55.1 |
| aliquam sequantur, falsa sint, falsam illam ipsam esse, | |
| quam sequantur. ita fit illa conclusio non solum vera, | |
| sed ita perspicua, ut dialectici ne rationem quidem | |
| reddi putent oportere: si illud, hoc; non autem hoc; | 5 |
| igitur ne illud quidem. sic consequentibus vestris sub- | |
| latis prima tolluntur. quae sequuntur igitur? omnes, | |
| qui non sint sapientes, aeque miseros esse, sapientes | |
| omnes summe beatos, recte facta omnia aequalia, om- | |
| nia peccata paria; quae cum magnifice primo dici vide- | 10 |
| rentur, considerata minus probabantur. sensus enim | |
| cuiusque et natura rerum atque ipsa veritas clamabat | |
| quodam modo non posse <se> adduci, ut inter eas res, | |
| quas Zeno exaequaret, nihil interesset. |