| Postea tuus ille Poenulus—scis enim Citieos, | 4.56.1 |
| clientes tuos, e Phoenica profectos—, homo igitur | |
| acutus, causam non optinens repugnante natura verba | |
| versare coepit et primum rebus iis, quas nos bonas | |
| ducimus, concessit, ut haberentur aestimabiles et ad | 5 |
| naturam accommodatae, faterique coepit sapienti, hoc | |
| est summe beato, commodius tamen esse si ea quo- | |
| que habeat, quae bona non audet appellare, naturae | |
| accommodata esse concedit, negatque Platonem, si | |
| sapiens non sit, eadem esse in causa, qua tyrannum | 10 |
| Dionysium; huic mori optimum esse propter despera- | |
| tionem sapientiae, illi propter spem vivere. peccata | |
| autem partim esse tolerabilia, partim nullo modo, | |
| propterea quod alia peccata plures, alia pauciores | |
| quasi numeros officii praeterirent. iam insipientes | 15 |
| alios ita esse, ut nullo modo ad sapientiam possent | |
| pervenire, alios, qui possent, si id egissent, sapientiam | |
| consequi. hic loquebatur aliter atque omnes, sentie- | 57.1 |
| bat idem, quod ceteri. nec vero minoris aestimanda | |
| ducebat ea, quae ipse bona negaret esse, quam illi, | |
| qui ea bona esse dicebant. quid igitur voluit sibi, | |
| qui illa mutaverit? saltem aliquid de pondere de- | 5 |
| traxisset et paulo minoris aestimavisset ea quam | |
| Peripatetici, ut sentire quoque aliud, non solum dicere | |
| videretur. Quid? de ipsa beata vita, ad quam omnia | |
| referuntur, quae dicitis? negatis eam esse, quae ex- | |
| pleta sit omnibus iis rebus, quas natura desideret, | 10 |
| totamque eam in una virtute ponitis; cumque omnis | |
| controversia aut de re soleat aut de nomine esse, | |
| utraque earum nascitur, si aut res ignoratur aut | |
| erratur in nomine. quorum si neutrum est, opera | |
| danda est, ut verbis utamur quam usitatissimis et | 15 |
| quam maxime aptis, id est rem declarantibus. num | 58.1 |
| igitur dubium est, quin, si in re ipsa nihil peccatur | |
| a superioribus, verbis illi commodius utantur? vide- | |
| amus igitur sententias eorum, tum ad verba redeamus. |