| Dicunt appetitionem animi moveri, cum aliquid | 4.58.5 |
| ei secundum naturam esse videatur, omniaque, quae | |
| secundum naturam sint, aestimatione aliqua digna | |
| eaque pro eo, quantum in quoque sit ponderis, esse | |
| aestimanda, quaeque secundum naturam sint, partim | |
| nihil habere in sese eius appetitionis, de qua saepe | 10 |
| iam diximus, quae nec honesta nec laudabilia dican- | |
| tur, partim, quae voluptatem habeant in omni ani- | |
| mante, sed in homine rationem etiam. ex ea quae | |
| sint apta, ea honesta, ea pulchra, ea laudabilia, illa | |
| autem superiora naturalia nominantur, quae coniuncta | 15 |
| cum honestis vitam beatam perficiunt et absolvunt. | |
| omnium autem eorum commodorum, quibus non illi | 59.1 |
| plus tribuunt, qui illa bona esse dicunt, quam Zeno, | |
| qui negat, longe praestantissimum esse, quod ho- | |
| nestum esset atque laudabile. sed si duo honesta pro- | |
| posita sint, alterum cum valitudine, alterum cum | 5 |
| morbo, non esse dubium, ad utrum eorum natura nos | |
| ipsa deductura sit. sed tamen tantam vim esse ho- | |
| nestatis, tantumque eam rebus omnibus praestare et | |
| excellere, ut nullis nec suppliciis nec praemiis demo- | |
| veri possit ex eo, quod rectum esse decreverit, omnia- | 10 |
| que, quae dura, difficilia, adversa videantur, ea vir- | |
| tutibus iis, quibus a natura essemus ornati, opteri | |
| posse, non faciles illas quidem <res> nec contemnendas | |
| —quid enim esset in virtute tantum?—, sed ut hoc | |
| iudicaremus, non esse in iis partem maximam positam | 15 |
| beate aut secus vivendi. Ad summam ea, quae Zeno | 60.1 |
| aestimanda et sumenda et apta naturae esse dixit, | |
| eadem illi bona appellant, vitam autem beatam illi | |
| eam, quae constaret ex iis rebus, quas dixi, aut pluri- | |
| mis aut gravissimis. Zeno autem, quod suam, quod | 5 |
| propriam speciem habeat, cur appetendum sit, id | |
| solum bonum appellat, beatam autem vitam eam | |
| solam, quae cum virtute degatur. |