| Si de re disceptari oportet, nulla mihi tecum, Cato, | 4.60.9 |
| potest esse dissensio. nihil est enim, de quo aliter tu | 10 |
| sentias atque ego, modo commutatis verbis ipsas res | |
| conferamus. nec hoc ille non vidit, sed verborum magni- | |
| ficentia est et gloria delectatus. qui si ea, quae dicit, | |
| ita sentiret, ut verba significant, quid inter eum et | |
| vel Pyrrhonem vel Aristonem interesset? sin autem | 15 |
| eos non probabat, quid attinuit cum iis, quibuscum re | |
| concinebat, verbis discrepare? quid, si reviviscant | 61.1 |
| Platonis illi et deinceps qui eorum auditores fuerunt, | |
| et tecum ita loquantur? 'Nos cum te, M. Cato, stu- | |
| diosissimum philosophiae, iustissimum virum, opti- | |
| mum iudicem, religiosissimum testem, audiremus, ad- | 5 |
| mirati sumus, quid esset cur nobis Stoicos anteferres, | |
| qui de rebus bonis et malis sentirent ea, quae ab hoc | |
| Polemone Zeno cognoverat, nominibus uterentur iis, | |
| quae prima specie admirationem, re explicata risum | |
| moverent. tu autem, si tibi illa probabantur, cur non | 10 |
| propriis verbis ea tenebas? sin te auctoritas commo- | |
| vebat, nobisne omnibus et Platoni ipsi nescio quem | |
| illum anteponebas? praesertim cum in re publica prin- | |
| ceps esse velles ad eamque tuendam cum summa tua | |
| dignitate maxime a nobis ornari atque instrui posses. | 15 |
| <a> nobis enim ista quaesita, a nobis descripta, notata, | |
| praecepta sunt, omniumque rerum publicarum rec- | |
| tionis genera, status, mutationes, leges etiam et in- | |
| stituta ac mores civitatum perscripsimus. eloquentiae | |
| vero, quae et principibus maximo ornamento est, et | 20 |
| qua te audimus valere plurimum, quantum tibi ex | |
| monumentis nostris addidisses!' Ea cum dixissent, | |
| quid tandem talibus viris responderes? |