| Rogarem te, inquit, ut diceres pro me tu idem, qui | 4.62.1 |
| illis orationem dictavisses, vel potius paulum loci mihi, | |
| ut iis responderem, dares, nisi et te audire nunc mallem | |
| et istis tamen alio tempore responsurus essem, tum | |
| scilicet, cum tibi. | 5 |
| Atque, si verum respondere velles, Cato, haec erant | |
| dicenda, non eos tibi non probatos, tantis ingeniis | |
| homines tantaque auctoritate, sed te animadvertisse, | |
| quas res illi propter antiquitatem parum vidissent, eas | |
| a Stoicis esse perspectas, eisdemque de rebus hos cum | 10 |
| acutius disseruisse, tum sensisse gravius et fortius, | |
| quippe qui primum valitudinem bonam expetendam | |
| negent esse, eligendam dicant, nec quia bonum sit | |
| valere, sed quia sit non nihilo aestimandum—neque | |
| tamen pluris [quam] illis videtur, qui illud non dubi- | 15 |
| tant bonum dicere—; hoc vero te ferre non potuisse, | |
| quod antiqui illi quasi barbati, ut nos de nostris | |
| solemus dicere, crediderint, eius, qui honeste viveret, | |
| si idem etiam bene valeret, bene audiret, copiosus | |
| esset, optabiliorem fore vitam melioremque et magis | 20 |
| expetendam quam illius, qui aeque vir bonus 'multis | |
| modis' esset, ut Ennii Alcmaeo, 'círcumventus mórbo, | |
| exilio atque ínopia'. illi igitur antiqui non tam acute | 63.1 |
| optabiliorem illam vitam putant, praestantiorem, bea- | |
| tiorem, Stoici autem tantum modo praeponendam in | |
| seligendo, non quo beatior ea vita sit, sed quod ad | |
| naturam accommodatior. | 5 |
| Et, qui sapientes non sint, omnes aeque esse mi- | |
| seros, Stoici hoc videlicet viderunt, illos autem id | |
| fugerat superiores, qui <non> arbitrabantur homines | |
| sceleribus et parricidiis inquinatos nihilo miseriores | |
| esse quam eos, qui, cum caste et integre viverent, non- | 10 |
| dum perfectam illam sapientiam essent consecuti. at- | 64.1 |
| que hoc loco similitudines eas, quibus illi uti solent, | |
| dissimillimas proferebas. quis enim ignorat, si plures | |
| ex alto emergere velint, propius fore eos quidem ad | |
| respirandum, qui ad summam iam aquam adpropin- | 5 |
| quent, sed nihilo magis respirare posse quam eos, qui | |
| sint in profundo? nihil igitur adiuvat procedere et | |
| progredi in virtute, quo minus miserrimus sit, ante | |
| quam ad eam pervenerit, quoniam in aqua nihil | |
| adiuvat, et, quoniam catuli, qui iam dispecturi sunt, | 10 |
| caeci aeque et ii, qui modo nati, Platonem quoque | |
| necesse est, quoniam nondum videbat sapientiam, | |
| aeque caecum animo ac Phalarim fuisse? ista similia | 65.1 |
| non sunt, Cato, in quibus quamvis multum processeris | |
| tamen illud in eadem causa est, a quo abesse velis, | |
| donec evaseris; nec enim ille respirat, ante quam | |
| emersit, et catuli aeque caeci, prius quam dispexerunt, | 5 |
| ac si ita futuri semper essent. illa sunt similia: hebes | |
| acies est cuipiam oculorum, corpore alius senescit; | |
| hi curatione adhibita levantur in dies, valet alter plus | |
| cotidie, alter videt. his similes sunt omnes, qui virtuti | |
| student; levantur vitiis, levantur erroribus, nisi forte | 10 |
| censes Ti. Gracchum patrem <non> beatiorem fuisse | |
| quam filium, cum alter stabilire rem publicam stu- | |
| duerit, alter evertere. nec tamen ille erat sapiens— | |
| quis enim hoc aut quando aut ubi aut unde?—; sed | |
| quia studebat laudi et dignitati, multum in virtute pro- | 15 |
| cesserat. conferam avum tuum Drusum cum C. Grac- | 66.1 |
| cho, eius fere aequali? quae hic rei publicae vulnera | |
| inponebat, eadem ille sanabat. si nihil est, quod tam | |
| miseros faciat quam inpietas et scelus, ut iam omnes | |
| insipientes sint miseri, quod profecto sunt, non est | 5 |
| tamen aeque miser, qui patriae consulit, et is, qui | |
| illam extinctam cupit. Levatio igitur vitiorum magna | |
| fit in iis, qui habent ad virtutem progressionis ali- | |
| quantum. vestri autem progressionem ad virtutem | 67.1 |
| fieri aiunt, levationem vitiorum fieri negant. at quo | |
| utantur homines acuti argumento ad probandum, | |
| operae pretium est considerare. quarum, inquit, artium | |
| summae crescere possunt, earum etiam contrariorum | 5 |
| summa poterit augeri; ad virtutis autem summam | |
| accedere nihil potest; ne vitia quidem igitur crescere | |
| poterunt, quae sunt virtutum contraria. utrum igitur | |
| tandem perspicuisne dubia aperiuntur, an dubiis per- | |
| spicua tolluntur? atqui hoc perspicuum est, vitia alia | 10 |
| [in] aliis esse maiora, illud dubium, ad id, quod sum- | |
| mum bonum dicitis, ecquaenam possit fieri accessio. | |
| vos autem cum perspicuis dubia debeatis illustrare, | |
| dubiis perspicua conamini tollere. itaque rursus eadem | 68.1 |
| ratione, qua sum paulo ante usus, haerebitis. si enim | |
| propterea vitia alia aliis maiora non sunt, quia ne | |
| ad finem quidem bonorum eum, quem vos facitis, quic- | |
| quam potest accedere, quoniam perspicuum est vitia | 5 |
| non esse omnium paria, finis bonorum vobis mutandus | |
| est. teneamus enim illud necesse est, cum consequens | |
| aliquod falsum sit, illud, cuius id consequens sit, non | |
| posse esse verum. |