Quae est igitur causa istarum angustiarum? glo-
|
4.68.10
|
riosa ostentatio in constituendo summo bono. cum
|
|
enim, quod honestum sit, id solum bonum esse con-
|
|
firmatur, tollitur cura valitudinis, diligentia rei fami-
|
|
liaris, administratio rei publicae, ordo gerendorum
|
|
negotiorum, officia vitae, ipsum denique illud hone-
|
15
|
stum, in quo uno vultis esse omnia, deserendum est.
|
|
quae diligentissime contra Aristonem dicuntur a Chry-
|
|
sippo. ex ea difficultate illae 'fallaciloquae', ut ait
|
|
Accius, 'malitiae' natae sunt. quod enim sapientia,
|
69.1
|
pedem ubi poneret, non habebat sublatis officiis om-
|
|
nibus, officia autem tollebantur dilectu omni et dis-
|
|
crimine remoto, quae esse <non> poterant rebus om-
|
|
nibus sic exaequatis, ut inter eas nihil interesset, ex
|
5
|
his angustiis ista evaserunt deteriora quam Aristonis.
|
|
illa tamen simplicia, vestra versuta. roges enim Ari-
|
|
stonem, bonane ei videantur haec: vacuitas doloris,
|
|
divitiae, valitudo; neget. quid? quae contraria sunt
|
|
his, malane? nihilo magis. Zenonem roges; respon-
|
10
|
deat totidem verbis. admirantes quaeramus ab utro-
|
|
que, quonam modo vitam agere possimus, si nihil
|
|
interesse nostra putemus, valeamus aegrine simus,
|
|
vacemus an cruciemur dolore, frigus, famem propul-
|
|
sare possimus necne possimus. Vives, inquit Aristo,
|
15
|
magnifice atque praeclare, quod erit cumque visum
|
|
ages, numquam angere, numquam cupies, numquam
|
|
timebis. Quid Zeno? Portenta haec esse dicit, neque
|
70.1
|
ea ratione ullo modo posse vivi; se dicere inter
|
|
honestum et turpe nimium quantum, nescio quid
|
|
inmensum, inter ceteras res nihil omnino interesse.
|
|
idem adhuc; audi reliqua et risum contine, si potes:
|
71.1
|
Media illa, inquit, inter quae nihil interest, tamen eius
|
|
modi sunt, ut eorum alia eligenda sint, alia reicienda,
|
|
alia omnino neglegenda, hoc est, ut eorum alia velis,
|
|
alia nolis, alia non cures.—At modo dixeras nihil
|
5
|
in istis rebus esse, quod interesset.—Et nunc idem
|
|
dico, inquiet, sed ad virtutes et ad vitia nihil interesse.
|
|
—Quis istud, quaeso, nesciebat? verum audiamus.—
|
72.1
|
Ista, inquit, quae dixisti, valere, locupletem esse, non
|
|
dolere, bona non dico, sed dicam Graece προηγμένα,
|
|
Latine autem producta—sed praeposita aut
|
|
praecipua malo, sit tolerabilius et mollius—; illa
|
5
|
autem, morbum, egestatem, dolorem, non appello
|
|
mala, sed, si libet, reiectanea. itaque illa non
|
|
dico me expetere, sed legere, nec optare, sed
|
|
sumere, contraria autem non fugere, sed quasi
|
|
secernere. Quid ait Aristoteles reliquique Platonis
|
10
|
alumni? Se omnia, quae secundum naturam sint,
|
|
bona appellare, quae autem contra, mala.
|
|