| Videsne igitur Zenonem tuum cum Aristone verbis | 4.72.13 |
| concinere, re dissidere, cum Aristotele et illis re con- | |
| sentire, verbis discrepare? cur igitur, cum de re con- | 15 |
| veniat, non malumus usitate loqui? aut doceat pa- | |
| ratiorem me ad contemnendam pecuniam fore, si illam | |
| in rebus praepositis quam si in bonis duxero, for- | |
| tioremque in patiendo dolore, si eum asperum et dif- | |
| ficilem perpessu et contra naturam esse quam si | 20 |
| malum dixero. Facete M. Piso, familiaris noster, et | 73.1 |
| alia multa et hoc loco Stoicos irridebat: 'Quid enim?' | |
| aiebat. 'Bonum negas esse divitias, praepositum esse | |
| dicis? quid adiuvas? avaritiamne minuis? quo modo? | |
| si verbum sequimur, primum longius verbum prae- | 5 |
| positum quam bonum'.—Nihil ad rem!—'Ne | |
| sit sane; at certe gravius. nam bonum ex quo appel- | |
| latum sit, nescio, praepositum ex eo credo, quod | |
| praeponatur aliis. id mihi magnum videtur.' itaque | |
| dicebat plus tribui divitiis a Zenone, qui eas in prae- | 10 |
| positis poneret, quam ab Aristotele, qui bonum esse | |
| divitias fateretur, sed neque magnum bonum et prae | |
| rectis honestisque contemnendum ac despiciendum | |
| nec magnopere expetendum, omninoque de istis om- | |
| nibus verbis a Zenone mutatis ita disputabat, et, quae | 15 |
| bona negarentur ab eo esse et quae mala, illa lae- | |
| tioribus nominibus appellari ab eo quam a nobis, haec | |
| tristioribus. Piso igitur hoc modo, vir optimus tui- | |
| que, ut scis, amantissimus. nos paucis ad haec additis | |
| finem faciamus aliquando; longum est enim ad omnia | 20 |
| respondere, quae a te dicta sunt. |