| Nam ex eisdem verborum praestrigiis et regna nata | 4.74.1 |
| vobis sunt et imperia et divitiae, et tantae quidem, | |
| ut omnia, quae ubique sint, sapientis esse dicatis. | |
| solum praeterea formosum, solum liberum, solum | |
| civem, <stultos> omnia contraria, quos etiam insanos | 5 |
| esse vultis. haec παράδοξα illi, nos admirabilia | |
| dicamus. quid autem habent admirationis, cum prope | |
| accesseris? conferam tecum, quam cuique verbo rem | |
| subicias; nulla erit controversia. Omnia peccata paria | |
| dicitis. non ego tecum iam ita iocabor, ut isdem his | 10 |
| de rebus, cum L. Murenam te accusante defenderem. | |
| apud imperitos tum illa dicta sunt, aliquid etiam co- | |
| ronae datum; nunc agendum est subtilius. Peccata | |
| paria.—Quonam modo?—Quia nec honesto quic- | 75.1 |
| quam honestius nec turpi turpius.—Perge porro; nam | |
| de isto magna dissensio est. illa argumenta propria vi- | |
| deamus, cur omnia sint paria peccata.—Ut, inquit, in | |
| fidibus pluribus, nisi nulla earum <non> ita contenta | 5 |
| nervis sit, ut concentum servare possit, omnes aeque in- | |
| contentae sint, sic peccata, quia discrepant, aeque discre- | |
| pant; paria sunt igitur.—Hic ambiguo ludimur. | |
| aeque enim contingit omnibus fidibus, ut incontentae | |
| sint, illud non continuo, ut aeque incontentae. collatio | 10 |
| igitur ista te nihil iuvat. nec enim, omnes avaritias | |
| si aeque avaritias esse dixerimus, sequetur, ut etiam | |
| aequas esse dicamus. Ecce aliud simile dissimile. Ut | 76.1 |
| enim, inquit, gubernator aeque peccat, si palearum | |
| navem evertit et si auri, item aeque peccat, qui paren- | |
| tem et qui servum iniuria verberat.—Hoc non videre, | |
| cuius generis onus navis vehat, id ad gubernatoris | 5 |
| artem nil pertinere! itaque aurum paleamne portet, | |
| ad bene aut ad male gubernandum nihil interesse! | |
| at quid inter parentem et servulum intersit, intellegi | |
| et potest et debet. ergo in gubernando nihil, in offi- | |
| cio plurimum interest, quo in genere peccetur. et si | 10 |
| in ipsa gubernatione neglegentia est navis eversa, | |
| maius est peccatum in auro quam in palea. omnibus | |
| enim artibus volumus attributam esse eam, quae com- | |
| munis appellatur prudentia, quam omnes, qui cuique | |
| artificio praesunt, debent habere. ita ne hoc quidem | 15 |
| modo paria peccata sunt. |