| Urgent tamen et nihil remittunt. Quoniam, inquiunt, | 4.77.1 |
| omne peccatum inbecillitatis et inconstantiae est, haec | |
| autem vitia in omnibus stultis aeque magna sunt, | |
| necesse est paria esse peccata. Quasi vero aut con- | |
| cedatur in omnibus stultis aeque magna esse vitia, | 5 |
| et eadem inbecillitate et inconstantia L. Tubulum | |
| fuisse, qua illum, cuius is condemnatus est rogatione, | |
| P. Scaevolam, et quasi nihil inter res quoque ipsas, | |
| in quibus peccatur, intersit, ut, quo hae maiores mi- | |
| noresve sint, eo, quae peccentur in his rebus, aut | 10 |
| maiora sint aut minora! Itaque—iam enim conclu- | 78.1 |
| datur oratio—hoc uno vitio maxime mihi premi vi- | |
| dentur tui Stoici, quod se posse putant duas contrarias | |
| sententias optinere. quid enim est tam repugnans | |
| quam eundem dicere, quod honestum sit, solum id | 5 |
| bonum esse, qui dicat appetitionem rerum ad viven- | |
| dum accommodatarum <a> natura profectam? ita cum | |
| ea volunt retinere, quae superiori sententiae con- | |
| veniunt, in Aristonem incidunt; cum id fugiunt, re | |
| eadem defendunt, quae Peripatetici, verba tenent mor- | 10 |
| dicus. quae rursus dum sibi evelli ex ordine nolunt, | |
| horridiores evadunt, asperiores, duriores et oratione | |
| et moribus. quam illorum tristitiam atque asperitatem | 79.1 |
| fugiens Panaetius nec acerbitatem sententiarum nec | |
| disserendi spinas probavit fuitque in altero genere | |
| mitior, in altero illustrior semperque habuit in ore | |
| Platonem, Aristotelem, Xenocratem, Theophrastum, | 5 |
| Dicaearchum, ut ipsius scripta declarant. quos quidem | |
| tibi studiose et diligenter tractandos magnopere cen- | |
| seo. Sed quoniam et advesperascit et mihi ad villam | |
| revertendum est, nunc quidem hactenus; verum hoc | 80.1 |
| idem saepe faciamus. | |
| Nos vero, inquit ille; nam quid possumus facere | |
| melius? et hanc quidem primam exigam a te operam, | |
| ut audias me quae a te dicta sunt refellentem. sed | 5 |
| memento te, quae nos sentiamus, omnia probare, nisi | |
| quod verbis aliter utamur, mihi autem vestrorum nihil | |
| probari. | |
| Scrupulum, inquam, abeunti; sed videbimus. | |
| Quae cum essent dicta, discessimus. | 10 |