| LIBER QUINTUS | |
| Cum audissem Antiochum, Brute, ut solebam, cum | 5.1.1 |
| M. Pisone in eo gymnasio, quod Ptolomaeum vocatur, | |
| unaque nobiscum Q. frater et T. Pomponius Luciusque | |
| Cicero, frater noster cognatione patruelis, amore ger- | |
| manus, constituimus inter nos ut ambulationem post- | 5 |
| meridianam conficeremus in Academia, maxime quod | |
| is locus ab omni turba id temporis vacuus esset. ita- | |
| que ad tempus ad Pisonem omnes. inde sermone vario | |
| sex illa a Dipylo stadia confecimus. cum autem ve- | |
| nissemus in Academiae non sine causa nobilitata spa- | 10 |
| tia, solitudo erat ea, quam volueramus. tum Piso: | 2.1 |
| Naturane nobis hoc, inquit, datum dicam an errore | |
| quodam, ut, cum ea loca videamus, in quibus memoria | |
| dignos viros acceperimus multum esse versatos, magis | |
| moveamur, quam si quando eorum ipsorum aut facta | 5 |
| audiamus aut scriptum aliquod legamus? velut ego | |
| nunc moveor. venit enim mihi Platonis in mentem, | |
| quem accepimus primum hic disputare solitum; cuius | |
| etiam illi hortuli propinqui non memoriam solum mihi | |
| afferunt, sed ipsum videntur in conspectu meo ponere. | 10 |
| hic Speusippus, hic Xenocrates, hic eius auditor Po- | |
| lemo, cuius illa ipsa sessio fuit, quam videmus. Equi- | |
| dem etiam curiam nostram—Hostiliam dico, non | |
| hanc novam, quae minor mihi esse videtur, posteaquam | |
| est maior—solebam intuens Scipionem, Catonem, | 15 |
| Laelium, nostrum vero in primis avum cogitare; tanta | |
| vis admonitionis inest in locis; ut non sine causa ex | |
| iis memoriae ducta sit disciplina. |