| Tum Quintus: Est plane, Piso, ut dicis, inquit. nam | 5.3.1 |
| me ipsum huc modo venientem convertebat ad sese | |
| Coloneus ille locus, cuius incola Sophocles ob oculos | |
| versabatur, quem scis quam admirer quamque eo | |
| delecter. me quidem ad altiorem memoriam Oedi- | 5 |
| podis huc venientis et illo mollissimo carmine quae- | |
| nam essent ipsa haec loca requirentis species quae- | |
| dam commovit, inaniter scilicet, sed commovit tamen. | |
| Tum Pomponius: At ego, quem vos ut deditum | |
| Epicuro insectari soletis, sum multum equidem cum | 10 |
| Phaedro, quem unice diligo, ut scitis, in Epicuri | |
| hortis, quos modo praeteribamus, sed veteris pro- | |
| verbii admonitu vivorum memini, nec tamen Epicuri | |
| licet oblivisci, si cupiam, cuius imaginem non modo | |
| in tabulis nostri familiares, sed etiam in poculis et | 15 |
| in anulis habent. | |
| Hic ego: Pomponius quidem, inquam, noster iocari | 4.1 |
| videtur, et fortasse suo iure. ita enim se Athenis | |
| collocavit, ut sit paene unus ex Atticis, ut id etiam | |
| cognomen videatur habiturus. Ego autem tibi, Piso, | |
| assentior usu hoc venire, ut acrius aliquanto et | 5 |
| attentius de claris viris locorum admonitu cogitemus. | |
| scis enim me quodam tempore Metapontum venisse | |
| tecum neque ad hospitem ante devertisse, quam Py- | |
| thagorae ipsum illum locum, ubi vitam ediderat, | |
| sedemque viderim. hoc autem tempore, etsi multa | 10 |
| in omni parte Athenarum sunt in ipsis locis indicia | |
| summorum virorum, tamen ego illa moveor exhedra. | |
| modo enim fuit Carneadis, quem videre videor—est | |
| enim nota imago—, a sedeque ipsa tanta ingenii | |
| magnitudine orbata desiderari illam vocem puto. | 15 |