| Tum Piso: Quoniam igitur aliquid omnes, quid | 5.5.1 |
| Lucius noster? inquit. an eum locum libenter invisit, | |
| ubi Demosthenes et Aeschines inter se decertare soliti | |
| sunt? suo enim quisque studio maxime ducitur. | |
| Et ille, cum erubuisset: Noli, inquit, ex me quaerere, | 5 |
| qui in Phalericum etiam descenderim, quo in loco ad | |
| fluctum aiunt declamare solitum Demosthenem, ut | |
| fremitum assuesceret voce vincere. modo etiam pau- | |
| lum ad dexteram de via declinavi, ut ad Pericli se- | |
| pulcrum accederem. quamquam id quidem infinitum | 10 |
| est in hac urbe; quacumque enim ingredimur, in ali- | |
| qua historia vestigium ponimus. | |
| Tum Piso: Atqui, Cicero, inquit, ista studia, si ad | 6.1 |
| imitandos summos viros spectant, ingeniosorum sunt; | |
| sin tantum modo ad indicia veteris memoriae cogno- | |
| scenda, curiosorum. te autem hortamur omnes, curren- | |
| tem quidem, ut spero, ut eos, quos novisse vis, imitari | 5 |
| etiam velis. | |
| Hic ego: Etsi facit hic quidem, inquam, Piso, ut | |
| vides, ea, quae praecipis, tamen mihi grata hortatio | |
| tua est. | |
| Tum ille amicissime, ut solebat: Nos vero, inquit, | 10 |
| omnes omnia ad huius adolescentiam conferamus, in | |
| primisque ut aliquid suorum studiorum philosophiae | |
| quoque impertiat, vel ut te imitetur, quem amat, vel | |
| ut illud ipsum, quod studet, facere possit ornatius. | |
| sed utrum hortandus es nobis, Luci, inquit, an etiam | 15 |
| tua sponte propensus es? mihi quidem Antiochum, | |
| quem audis, satis belle videris attendere. | |
| Tum ille timide vel potius verecunde: Facio, inquit, | |
| equidem, sed audistine modo de Carneade? rapior | |
| illuc, revocat autem Antiochus, nec est praeterea, quem | 20 |
| audiamus. |