| Tum Piso: Etsi hoc, inquit, fortasse non poterit | 5.7.1 |
| sic abire, cum hic assit—me autem dicebat—, tamen | |
| audebo te ab hac Academia nova ad veterem illam | |
| vocare, in qua, ut dicere Antiochum audiebas, non ii | |
| soli numerantur, qui Academici vocantur, Speusippus, | 5 |
| Xenocrates, Polemo, Crantor ceterique, sed etiam Peri- | |
| patetici veteres, quorum princeps Aristoteles, quem | |
| excepto Platone haud scio an recte dixerim principem | |
| philosophorum. ad eos igitur converte te, quaeso. ex | |
| eorum enim scriptis et institutis cum omnis doctrina | 10 |
| liberalis, omnis historia, omnis sermo elegans sumi | |
| potest, tum varietas est tanta artium, ut nemo sine | |
| eo instrumento ad ullam rem illustriorem satis ornatus | |
| possit accedere. ab his oratores, ab his imperatores | |
| ac rerum publicarum principes extiterunt. ut ad mi- | 15 |
| nora veniam, mathematici, poëtae, musici, medici deni- | |
| que ex hac tamquam omnium artificum officina pro- | |
| fecti sunt. | |
| Atque ego: Scis me, inquam, istud idem sentire, Piso, | 8.1 |
| sed a te oportune facta mentio est. studet enim meus | |
| audire Cicero quaenam sit istius veteris, quam com- | |
| memoras, Academiae de finibus bonorum Peripateti- | |
| corumque sententia. censemus autem facillime te id | 5 |
| explanare posse, quod et Staseam Neapolitanum mul- | |
| tos annos habueris apud te et complures iam menses | |
| Athenis haec ipsa te ex Antiocho videamus exquirere. | |
| Et ille ridens: Age, age, inquit,—satis enim scite | |
| me nostri sermonis principium esse voluisti—expo- | 10 |
| namus adolescenti, si quae forte possumus. dat enim | |
| id nobis solitudo, quod si qui deus diceret, numquam | |
| putarem me in Academia tamquam philosophum dis- | |
| putaturum. sed ne, dum huic obsequor, vobis molestus | |
| sim. | 15 |