| Mihi, inquam, qui te id ipsum rogavi? | 5.8.16 |
| Tum, Quintus et Pomponius cum idem se velle di- | |
| xissent, Piso exorsus est. cuius oratio attende, quaeso, | |
| Brute, satisne videatur Antiochi complexa esse sen- | |
| tentiam, quam tibi, qui fratrem eius Aristum frequenter | 20 |
| audieris, maxime probatam existimo. | |
| Sic est igitur locutus: Quantus ornatus in Peripate- | 9.1 |
| ticorum disciplina sit satis est a me, ut brevissime | |
| potuit, paulo ante dictum. sed est forma eius disci- | |
| plinae, sicut fere ceterarum, triplex: una pars est na- | |
| turae, disserendi altera, vivendi tertia. Natura sic ab | 5 |
| iis investigata est, ut nulla pars caelo, mari, terra, ut | |
| poëtice loquar, praetermissa sit; quin etiam, cum de | |
| rerum initiis omnique mundo locuti essent, ut multa | |
| non modo probabili argumentatione, sed etiam ne- | |
| cessaria mathematicorum ratione concluderent, maxi- | 10 |
| mam materiam ex rebus per se investigatis ad rerum | |
| occultarum cognitionem attulerunt. persecutus est | 10.1 |
| Aristoteles animantium omnium ortus, victus, figuras, | |
| Theophrastus autem stirpium naturas omniumque fere | |
| rerum, quae e terra gignerentur, causas atque rationes; | |
| qua ex cognitione facilior facta est investigatio rerum | 5 |
| occultissimarum. Disserendique ab isdem non dia- | |
| lectice solum, sed etiam oratorie praecepta sunt tra- | |
| dita, ab Aristoteleque principe de singulis rebus in | |
| utramque partem dicendi exercitatio est instituta, ut | |
| non contra omnia semper, sicut Arcesilas, diceret, et | 10 |
| tamen ut in omnibus rebus, quicquid ex utraque parte | |
| dici posset, expromeret. Cum autem tertia pars bene | 11.1 |
| vivendi praecepta quaereret, ea quoque est ab isdem | |
| non solum ad privatae vitae rationem, sed etiam ad | |
| rerum publicarum rectionem relata. omnium fere civi- | |
| tatum non Graeciae solum, sed etiam barbariae ab | 5 |
| Aristotele mores, instituta, disciplinas, a Theophrasto | |
| leges etiam cognovimus. cumque uterque eorum do- | |
| cuisset qualem in re publica principem <esse> con- | |
| veniret, pluribus praeterea conscripsisset qui esset op- | |
| timus rei publicae status, hoc amplius Theophrastus: | 10 |
| quae essent in re publica rerum inclinationes et mo- | |
| menta temporum, quibus esset moderandum, utcumque | |
| res postularet. vitae autem degendae ratio maxime | |
| quidem illis placuit quieta, in contemplatione et cogni- | |
| tione posita rerum, quae quia deorum erat vitae si- | 15 |
| millima, sapiente visa est dignissima. atque his de | |
| rebus et splendida est eorum et illustris oratio. |