| De summo autem bono, quia duo genera librorum | 5.12.1 |
| sunt, unum populariter scriptum, quod ἐξωτερικόν | |
| appellabant, alterum limatius, quod in commentariis | |
| reliquerunt, non semper idem dicere videntur, nec in | |
| summa tamen ipsa aut varietas est ulla apud hos | 5 |
| quidem, quos nominavi, aut inter ipsos dissensio. sed | |
| cum beata vita quaeratur idque sit unum, quod phi- | |
| losophia spectare et sequi debeat, sitne ea tota sita | |
| in potestate sapientis an possit aut labefactari aut | |
| eripi rebus adversis, in eo non numquam variari inter | 10 |
| eos et dubitari videtur. quod maxime efficit Theo- | |
| phrasti de beata vita liber, in quo multum admodum | |
| fortunae datur. quod si ita se habeat, non possit | |
| beatam praestare vitam sapientia. Haec mihi videtur | |
| delicatior, ut ita dicam, molliorque ratio, quam virtutis | 15 |
| vis gravitasque postulat. quare teneamus Aristotelem et | |
| eius filium Nicomachum, cuius accurate scripti de | |
| moribus libri dicuntur illi quidem esse Aristoteli, sed | |
| non video, cur non potuerit patri similis esse filius. | |
| Theophrastum tamen adhibeamus ad pleraque, dum | 20 |
| modo plus in virtute teneamus, quam ille tenuit, fir- | |
| mitatis et roboris. Simus igitur contenti his. namque | 13.1 |
| horum posteri meliores illi quidem mea sententia | |
| quam reliquarum philosophi disciplinarum, sed ita | |
| degenerant, ut ipsi ex se nati esse videantur. primum | |
| Theophrasti, Strato, physicum se voluit; in quo etsi | 5 |
| est magnus, tamen nova pleraque et perpauca de | |
| moribus. huius, Lyco, oratione locuples, rebus ipsis | |
| ieiunior. concinnus deinde et elegans huius, Aristo, | |
| sed ea, quae desideratur a magno philosopho, gra- | |
| vitas, in eo non fuit; scripta sane et multa et polita, | 10 |
| sed nescio quo pacto auctoritatem oratio non habet. | |
| praetereo multos, in his doctum hominem et suavem, | 14.1 |
| Hieronymum, quem iam cur Peripateticum appellem | |
| nescio. summum enim bonum exposuit vacuitatem | |
| doloris; qui autem de summo bono dissentit de tota | |
| philosophiae ratione dissentit. Critolaus imitari voluit | 5 |
| antiquos, et quidem est gravitate proximus, et red- | |
| undat oratio, ac tamen <ne> is quidem in patriis in- | |
| stitutis manet. Diodorus, eius auditor, adiungit ad | |
| honestatem vacuitatem doloris. hic quoque suus est | |
| de summoque bono dissentiens dici vere Peripateticus | 10 |
| non potest. antiquorum autem sententiam Antiochus | |
| noster mihi videtur persequi diligentissime, quam ean- | |
| dem Aristoteli fuisse et Polemonis docet. |