| Facit igitur Lucius noster prudenter, qui audire de | 5.15.1 |
| summo bono potissimum velit; hoc enim constituto | |
| in philosophia constituta sunt omnia. nam ceteris in | |
| rebus sive praetermissum sive ignoratum est quippiam, | |
| non plus incommodi est, quam quanti quaeque earum | 5 |
| rerum est, in quibus neglectum est aliquid. summum | |
| autem bonum si ignoretur, vivendi rationem ignorari | |
| necesse est, ex quo tantus error consequitur, ut quem | |
| in portum se recipiant scire non possint. cognitis | |
| autem rerum finibus, cum intellegitur, quid sit et bo- | 10 |
| norum extremum et malorum, inventa vitae via est | |
| conformatioque omnium officiorum, cum quaeritur, | |
| quo quodque referatur; ex quo, id quod omnes ex- | 16.1 |
| petunt, beate vivendi ratio inveniri et comparari pot- | |
| est. quod quoniam in quo sit magna dissensio est, | |
| Carneadea nobis adhibenda divisio est, qua noster An- | |
| tiochus libenter uti solet. ille igitur vidit, non modo | 5 |
| quot fuissent adhuc philosophorum de summo bono, | |
| sed quot omnino esse possent sententiae. negabat igi- | |
| tur ullam esse artem, quae ipsa a se proficisceretur; | |
| etenim semper illud extra est, quod arte comprehen- | |
| ditur. nihil opus est exemplis hoc facere longius. est | 10 |
| enim perspicuum nullam artem ipsam in se versari, | |
| sed esse aliud artem ipsam, aliud quod propositum | |
| sit arti. quoniam igitur, ut medicina valitudinis, navi- | |
| gationis gubernatio, sic vivendi ars est prudentia, ne- | |
| cesse est eam quoque ab aliqua re esse constitutam | 15 |
| et profectam. constitit autem fere inter omnes id, in | 17.1 |
| quo prudentia versaretur et quod assequi vellet, aptum | |
| et accommodatum naturae esse oportere et tale, ut | |
| ipsum per se invitaret et alliceret appetitum animi, | |
| quem ὁρμὴν Graeci vocant. quid autem sit, quod ita | 5 |
| moveat itaque a natura in primo ortu appetatur, non | |
| constat, deque eo est inter philosophos, cum summum | |
| bonum exquiritur, omnis dissensio. totius enim quae- | |
| stionis eius, quae habetur de finibus bonorum et ma- | |
| lorum, cum quaeritur, in his quid sit extremum et | 10 |
| ultimum, fons reperiendus est, in quo sint prima in- | |
| vitamenta naturae; quo invento omnis ab eo quasi | |
| capite de summo bono et malo disputatio ducitur. |