| Voluptatis alii primum appetitum putant et primam | 5.17.14 |
| depulsionem doloris. vacuitatem doloris alii censent | 15 |
| primum ascitam et primum declinatum dolorem. ab | 18.1 |
| iis alii, quae prima secundum naturam nominant, pro- | |
| ficiscuntur, in quibus numerant incolumitatem conser- | |
| vationemque omnium partium, valitudinem, sensus in- | |
| tegros, doloris vacuitatem, viris, pulchritudinem, cetera | 5 |
| generis eiusdem, quorum similia sunt prima in animis | |
| quasi virtutum igniculi et semina. Ex his tribus cum | |
| unum aliquid sit, quo primum natura moveatur vel | |
| ad appetendum vel ad repellendum, nec quicquam | |
| omnino praeter haec tria possit esse, necesse est om- | 10 |
| nino officium aut fugiendi aut sequendi ad eorum | |
| aliquid referri, ut illa prudentia, quam artem vitae | |
| esse diximus, in earum trium rerum aliqua versetur, | |
| a qua totius vitae ducat exordium. ex eo autem, quod | 19.1 |
| statuerit esse, quo primum natura moveatur, existet | |
| recti etiam ratio atque honesti, quae cum uno aliquo | |
| ex tribus illis congruere possit, ut aut id honestum | |
| sit, facere omnia [aut] voluptatis causa, etiam si eam | 5 |
| non consequare, aut non dolendi, etiam si id assequi | |
| nequeas, aut eorum, quae secundum naturam sunt, | |
| adipiscendi, etiam si nihil consequare. ita fit ut, | |
| quanta differentia est in principiis naturalibus, tanta | |
| sit in finibus bonorum malorumque dissimilitudo. | 10 |
| alii rursum isdem a principiis omne officium re- | |
| ferent aut ad voluptatem aut ad non dolendum aut | |
| ad prima illa secundum naturam optinenda. expositis | 20.1 |
| iam igitur sex de summo bono sententiis trium pro- | |
| ximarum hi principes: voluptatis Aristippus, non do- | |
| lendi Hieronymus, fruendi rebus iis, quas primas se- | |
| cundum naturam esse diximus, Carneades non ille | 5 |
| quidem auctor, sed defensor disserendi causa fuit. | |
| superiores tres erant, quae esse possent, quarum est | |
| una sola defensa, eaque vehementer. nam voluptatis | |
| causa facere omnia, cum, etiamsi nihil consequamur, | |
| tamen ipsum illud consilium ita faciendi per se ex- | 10 |
| petendum et honestum et solum bonum sit, nemo dixit. | |
| ne vitationem quidem doloris ipsam per se quisquam | |
| in rebus expetendis putavit, nisi etiam evitare posset. | |
| at vero facere omnia, ut adipiscamur, quae secundum | |
| naturam sint, etiam si ea non assequamur, id esse | 15 |
| et honestum et solum per se expetendum et solum | |
| bonum Stoici dicunt. |