| Sex igitur hae sunt simplices de summo bonorum | 5.21.1 |
| malorumque sententiae, duae sine patrono, quattuor | |
| defensae. iunctae autem et duplices expositiones | |
| summi boni tres omnino fuerunt, nec vero plures, si | |
| penitus rerum naturam videas, esse potuerunt. nam | 5 |
| aut voluptas adiungi potest ad honestatem, ut Calli- | |
| phonti Dinomachoque placuit, aut doloris vacuitas, ut | |
| Diodoro, aut prima naturae, ut antiquis, quos eosdem | |
| Academicos et Peripateticos nominavimus. sed quo- | |
| niam non possunt omnia simul dici, haec in prae- | 10 |
| sentia nota esse debebunt, voluptatem semovendam | |
| esse, quando ad maiora quaedam, ut iam apparebit, | |
| nati sumus. de vacuitate doloris eadem fere dici so- | |
| lent, quae de voluptate. [Quando igitur et de vo- | |
| luptate cum Torquato et de honestate, in qua una | 15 |
| omne bonum poneretur, cum Catone est disputatum, | |
| primum, quae contra voluptatem dicta sunt, eadem | |
| fere cadunt contra vacuitatem doloris.] nec vero alia | 22.1 |
| sunt quaerenda contra Carneadeam illam sententiam. | |
| quocumque enim modo summum bonum sic exponitur, | |
| ut id vacet honestate, nec officia nec virtutes in ea | |
| ratione nec amicitiae constare possunt. coniunctio | 5 |
| autem cum honestate vel voluptatis vel non dolendi | |
| id ipsum honestum, quod amplecti vult, id efficit turpe. | |
| ad eas enim res referre, quae agas, quarum una, si | |
| quis malo careat, in summo eum bono dicat esse, | |
| altera versetur in levissima parte naturae, obscurantis | 10 |
| est omnem splendorem honestatis, ne dicam inquinan- | |
| tis. Restant Stoici, qui cum a Peripateticis et Acade- | |
| micis omnia transtulissent, nominibus aliis easdem res | |
| secuti sunt. hos contra singulos dici est melius. sed | |
| nunc, quod agimus; de illis, cum volemus. Democriti | 23.1 |
| autem securitas, quae est animi tamquam tranquillitas, | |
| quam appellant εὐθυμίαν, eo separanda fuit ab hac | |
| disputatione, quia [ista animi tranquillitas] ea ipsa | |
| est beata vita; quaerimus autem, non quae sit, sed | 5 |
| unde sit. Iam explosae eiectaeque sententiae Pyrrhonis, | |
| Aristonis, Erilli quod in hunc orbem, quem circum- | |
| scripsimus, incidere non possunt, adhibendae omnino | |
| non fuerunt. nam cum omnis haec quaestio de finibus | |
| et quasi de extremis bonorum et malorum ab eo pro- | 10 |
| ficiscatur, quod diximus naturae esse aptum et accom- | |
| modatum, quodque ipsum per se primum appetatur, | |
| hoc totum et ii tollunt, qui in rebus iis, in quibus nihil | |
| [quod non] aut honestum aut turpe sit, negant esse | |
| ullam causam, cur aliud alii anteponatur, nec inter | 15 |
| eas res quicquam omnino putant interesse, et Erillus, | |
| si ita sensit, nihil esse bonum praeter scientiam, | |
| omnem consilii capiendi causam inventionemque of- | |
| ficii sustulit. Sic exclusis sententiis reliquorum cum | |
| praeterea nulla esse possit, haec antiquorum valeat | 20 |
| necesse est. ergo instituto veterum, quo etiam Stoici | |
| utuntur, hinc capiamus exordium. |