| Omne animal se ipsum diligit ac, simul et ortum | 5.24.1 |
| est, id agit, se ut conservet, quod hic ei primus ad | |
| omnem vitam tuendam appetitus a natura datur, se | |
| ut conservet atque ita sit affectum, ut optime secun- | |
| dum naturam affectum esse possit. hanc initio in- | 5 |
| stitutionem confusam habet et incertam, ut tantum | |
| modo se tueatur, qualecumque sit, sed nec quid sit | |
| nec quid possit nec quid ipsius natura sit intellegit. | |
| cum autem processit paulum et quatenus quicquid | |
| se attingat ad seque pertineat perspicere coepit, tum | 10 |
| sensim incipit progredi seseque agnoscere et intel- | |
| legere quam ob causam habeat eum, quem diximus, | |
| animi appetitum coeptatque et ea, quae naturae sentit | |
| apta, appetere et propulsare contraria. ergo omni | |
| animali illud, quod appetit, positum est in eo, quod | 15 |
| naturae est accommodatum. ita finis bonorum existit | |
| secundum naturam vivere sic affectum, ut optime | |
| affici possit ad naturamque accommodatissime. Quo- | 25.1 |
| niam autem sua cuiusque animantis natura est, necesse | |
| est finem quoque omnium hunc esse, ut natura ex- | |
| pleatur—nihil enim prohibet quaedam esse et inter | |
| se animalibus reliquis et cum bestiis homini com- | 5 |
| munia, quoniam omnium est natura communis—, | |
| sed extrema illa et summa, quae quaerimus, inter | |
| animalium genera distincta et dispertita sint et sua | |
| cuique propria et ad id apta, quod cuiusque natura | |
| desideret. quare cum dicimus omnibus animalibus | 26.1 |
| extremum esse secundum naturam vivere, non ita | |
| accipiendum est, quasi dicamus unum esse omnium | |
| extremum, sed ut omnium artium recte dici potest | |
| commune esse, ut in aliqua scientia versentur, scien- | 5 |
| tiam autem suam cuiusque artis esse, sic commune | |
| animalium omnium secundum naturam vivere, sed | |
| naturas esse diversas, ut aliud equo sit e natura, aliud | |
| bovi, aliud homini. et tamen in omnibus est summa | |
| communis, et quidem non solum in animalibus, sed | 10 |
| etiam in rebus omnibus iis, quas natura alit, auget, | |
| tuetur, in quibus videmus ea, quae gignuntur e terra, | |
| multa quodam modo efficere ipsa sibi per se, quae | |
| ad vivendum crescendumque valeant, ut <in> suo genere | |
| perveniant ad extremum; ut iam liceat una compre- | 15 |
| hensione omnia complecti non dubitantemque dicere | |
| omnem naturam esse servatricem sui idque habere | |
| propositum quasi finem et extremum, se ut custodiat | |
| quam in optimo sui generis statu; ut necesse sit | |
| omnium rerum, quae natura vigeant, similem esse | 20 |
| finem, non eundem. ex quo intellegi debet homini | |
| id esse in bonis ultimum, secundum naturam vivere, | |
| quod ita interpretemur: vivere ex hominis natura | |
| undique perfecta et nihil requirente. haec igitur nobis | 27.1 |
| explicanda sunt, sed si enodatius, vos ignoscetis. huius | |
| enim aetati [et huic] nunc haec primum fortasse | |
| audientis servire debemus. |