| Ita prorsus, inquam; etsi ea quidem, quae adhuc | 5.27.5 |
| dixisti, quamvis ad aetatem recte isto modo dicerentur. | |
| Exposita igitur, inquit, terminatione rerum expe- | |
| tendarum cur ista se res ita habeat, ut dixi, deinceps | |
| demonstrandum est. quam ob rem ordiamur ab eo, | |
| quod primum posui, quod idem reapse primum est, | 10 |
| ut intellegamus omne animal se ipsum diligere. quod | |
| quamquam dubitationem non habet—est enim in- | |
| fixum in ipsa natura comprehenditur<que> suis | |
| cuiusque sensibus sic, ut, contra si quis dicere velit, | |
| non audiatur—, tamen, ne quid praetermittamus, ra- | 15 |
| tiones quoque, cur hoc ita sit, afferendas puto. etsi qui | 28.1 |
| potest intellegi aut cogitari esse aliquod animal, quod | |
| se oderit? res enim concurrent contrariae. nam cum | |
| appetitus ille animi aliquid ad se trahere coeperit con- | |
| sulto, quod sibi obsit, quia sit sibi inimicus, cum id | 5 |
| sua causa faciet, et oderit se et simul diliget, quod | |
| fieri non potest. necesseque est, si quis sibi ipsi inimi- | |
| cus est, eum quae bona sunt mala putare, bona con- | |
| tra quae mala, et quae appetenda fugere, quae fu- | |
| gienda appetere, quae sine dubio vitae est eversio. | 10 |
| neque enim, si non nulli reperiuntur, qui aut laqueos | |
| aut alia exitia quaerant aut ut ille apud Terentium, | |
| qui 'decrevit tantisper se minus iniuriae suo nato | |
| facere', ut ait ipse, 'dum fiat miser', inimicus ipse sibi | |
| putandus est. sed alii dolore moventur, alii cupiditate, | 29.1 |
| iracundia etiam multi efferuntur et, cum in mala | |
| scientes inruunt, tum se optime sibi consulere arbitran- | |
| tur. itaque dicunt nec dubitant: 'mihi sic usus est, | |
| tibi ut opus est facto, fac'. et qui ipsi sibi bellum | 5 |
| indixissent, cruciari dies, noctes torqueri vellent, nec | |
| vero sese ipsi accusarent ob eam causam, quod se | |
| male suis rebus consuluisse dicerent. eorum enim est | |
| haec querela, qui sibi cari sunt seseque diligunt. quare, | |
| quotienscumque dicetur male quis de se mereri sibi- | 10 |
| que esse inimicus atque hostis, vitam denique fugere, | |
| intellegatur aliquam subesse eius modi causam, ut ex | |
| eo ipso intellegi possit sibi quemque esse carum. Nec | 30.1 |
| vero id satis est, neminem esse, qui ipse se oderit, sed | |
| illud quoque intellegendum est, neminem esse, qui, | |
| quo modo se habeat, nihil sua censeat interesse. tol- | |
| letur enim appetitus animi, si, ut in iis rebus, inter quas | 5 |
| nihil interest, neutram in partem propensiores sumus, | |
| item in nobismet ipsis quem ad modum affecti simus | |
| nihil nostra arbitrabimur interesse. |