| Atque etiam illud si qui dicere velit, perabsurdum | 5.30.9 |
| sit, ita diligi a sese quemque, ut ea vis diligendi ad | 10 |
| aliam rem quampiam referatur, non ad eum ipsum, | |
| qui sese diligat. hoc cum in amicitiis, cum in officiis, | |
| cum in virtutibus dicitur, quomodocumque dicitur, | |
| intellegi tamen quid dicatur potest, in nobismet autem | |
| ipsis <ne> intellegi quidem, <ut> propter aliam quam- | 15 |
| piam rem, verbi gratia propter voluptatem, nos ame- | |
| mus; propter nos enim illam, non propter eam nosmet | |
| ipsos diligimus. | |
| Quamquam quid est, quod magis perspicuum sit, | 31.1 |
| <quam> non modo carum sibi quemque, verum etiam | |
| vehementer carum esse? quis est enim aut quotus | |
| quisque, cui, mors cum adpropinquet, non 'refugiat | |
| tímido sanguen átque exalbescát metu'? etsi hoc qui- | 5 |
| dem est in vitio, dissolutionem naturae tam valde | |
| perhorrescere—quod item est reprehendendum in | |
| dolore—, sed quia fere sic afficiuntur omnes, satis | |
| argumenti est ab interitu naturam abhorrere; idque | |
| quo magis quidam ita faciunt, ut iure etiam reprehen- | 10 |
| dantur, hoc magis intellegendum est haec ipsa nimia | |
| in quibusdam futura non fuisse, nisi quaedam essent | |
| modica natura. nec vero dico eorum metum mortis, | |
| qui, quia privari se vitae bonis arbitrentur, aut quia | |
| quasdam post mortem formidines extimescant, aut si | 15 |
| metuant, ne cum dolore moriantur, idcirco mortem | |
| fugiant; in parvis enim saepe, qui nihil eorum cogi- | |
| tant, si quando iis ludentes minamur praecipitaturos | |
| alicunde, extimescunt. quin etiam 'ferae', inquit | |
| Pacuvius, 'quíbus abest ad praécavendum intél- | 20 |
| legendi astútia', iniecto terrore mortis 'horrescunt'. | |
| quis autem de ipso sapiente aliter existimat, quin, | 32.1 |
| etiam cum decreverit esse moriendum, tamen discessu | |
| a suis atque ipsa relinquenda luce moveatur? maxime | |
| autem in hoc quidem genere vis est perspicua naturae, | |
| cum et mendicitatem multi perpetiantur, ut vivant, et | 5 |
| angantur adpropinquatione mortis confecti homines | |
| senectute et ea perferant, quae Philoctetam videmus | |
| in fabulis. qui cum cruciaretur non ferendis doloribus, | |
| propagabat tamen vitam aucupio, 'sagittarum <ictu> | |
| configebat tardus celeres, stans volantis', ut apud | 10 |
| Accium est, pennarumque contextu corpori tegumenta | |
| faciebat. De hominum genere aut omnino de anima- | 33.1 |
| lium loquor, cum arborum et stirpium eadem paene | |
| natura sit? sive enim, ut doctissimis viris visum est, | |
| maior aliqua causa atque divinior hanc vim ingenuit, | |
| sive hoc ita fit fortuito, videmus ea, quae terra gignit, | 5 |
| corticibus et radicibus valida servari, quod contingit | |
| animalibus sensuum distributione et quadam com- | |
| pactione membrorum. Qua quidem de re quamquam | |
| assentior iis, qui haec omnia regi natura putant, | |
| quae si natura neglegat, ipsa esse non possit, tamen | 10 |
| concedo, ut, qui de hoc dissentiunt, existiment, quod | |
| velint, ac vel hoc intellegant, si quando naturam ho- | |
| minis dicam, hominem dicere me; nihil enim hoc | |
| differt. nam prius a se poterit quisque discedere | |
| quam appetitum earum rerum, quae sibi conducant, | 15 |
| amittere. iure igitur gravissimi philosophi initium | |
| summi boni a natura petiverunt et illum appetitum | |
| rerum ad naturam accommodatarum ingeneratum pu- | |
| taverunt omnibus, quia continentur ea commendatione | |
| naturae, qua se ipsi diligunt. | 20 |