| Deinceps videndum est, quoniam satis apertum | 5.34.1 |
| est sibi quemque natura esse carum, quae sit hominis | |
| natura. id est enim, de quo quaerimus. atqui per- | |
| spicuum est hominem e corpore animoque constare, | |
| cum primae sint animi partes, secundae corporis. | 5 |
| deinde id quoque videmus, et ita figuratum corpus, | |
| ut excellat aliis, animumque ita constitutum, ut et | |
| sensibus instructus sit et habeat praestantiam mentis, | |
| cui tota hominis natura pareat, in qua sit mirabilis | |
| quaedam vis rationis et cognitionis et scientiae vir- | 10 |
| tutumque omnium. iam quae corporis sunt, ea nec | |
| auctoritatem cum animi partibus comparandam et co- | |
| gnitionem habent faciliorem. itaque ab his ordiamur. | |
| Corporis igitur nostri partes totaque figura et forma | 35.1 |
| et statura quam apta ad naturam sit, apparet, neque | |
| est dubium, quin frons, oculi, aures et reliquae partes | |
| quales propriae sint hominis intellegatur. sed certe | |
| opus est ea valere et vigere et naturales motus usus- | 5 |
| que habere, ut nec absit quid eorum nec aegrum | |
| debilitatumve sit; id enim natura desiderat. est autem | |
| etiam actio quaedam corporis, quae motus et status | |
| naturae congruentis tenet; in quibus si peccetur distor- | |
| tione et depravatione quadam aut motu statuve de- | 10 |
| formi, ut si aut manibus ingrediatur quis aut non ante, | |
| sed retro, fugere plane se ipse et hominem ex homine | |
| exuens naturam odisse videatur. quam ob rem etiam | |
| sessiones quaedam et flexi fractique motus, quales | |
| protervorum hominum aut mollium esse solent, con- | 15 |
| tra naturam sunt, ut, etiamsi animi vitio id eveniat, | |
| tamen in corpore immutari hominis natura videatur. | |
| itaque e contrario moderati aequabilesque habitus, | 36.1 |
| affectiones ususque corporis apti esse ad naturam | |
| videntur. |