| Iam vero animus non esse solum, sed etiam cuius- | 5.36.4 |
| dam modi debet esse, ut et omnis partis suas habeat | 5 |
| incolumis et de virtutibus nulla desit. atque in sensi- | |
| bus est sua cuiusque virtus, ut ne quid impediat quo | |
| minus suo sensus quisque munere fungatur in iis re- | |
| bus celeriter expediteque percipiendis, quae subiectae | |
| sunt sensibus. animi autem et eius animi partis, quae | 10 |
| princeps est, quaeque mens nominatur, plures sunt | |
| virtutes, sed duo prima genera, unum earum, quae | |
| ingenerantur suapte natura appellanturque non volun- | |
| tariae, alterum autem earum, quae in voluntate positae | |
| magis proprio nomine appellari solent, quarum est ex- | 15 |
| cellens in animorum laude praestantia. prioris generis | |
| est docilitas, memoria; quae fere omnia appellantur uno | |
| ingenii nomine, easque virtutes qui habent, ingeniosi | |
| vocantur. alterum autem genus est magnarum ve- | |
| rarumque virtutum, quas appellamus voluntarias, ut | 20 |
| prudentiam, temperantiam, fortitudinem, iustitiam et | |
| reliquas eiusdem generis. | |
| Et summatim quidem haec erant de corpore ani- | |
| moque dicenda, quibus quasi informatum est quid | |
| hominis natura postulet. ex quo perspicuum est, quo- | 37.1 |
| niam ipsi a nobis diligamur omniaque et in animo | |
| et in corpore perfecta velimus esse, ea nobis ipsa | |
| cara esse propter se et in iis esse ad bene viven- | |
| dum momenta maxima. nam cui proposita sit con- | 5 |
| servatio sui, necesse est huic partes quoque sui caras | |
| esse carioresque, quo perfectiores sint et magis in | |
| suo genere laudabiles. ea enim vita expetitur, quae | |
| sit animi corporisque expleta virtutibus, in eoque | |
| summum bonum poni necesse est, quandoquidem id | 10 |
| tale esse debet, ut rerum expetendarum sit extremum. | |
| quo cognito dubitari non potest, quin, cum ipsi ho- | |
| mines sibi sint per se et sua sponte cari, partes quo- | |
| que et corporis et animi et earum rerum, quae sunt | |
| in utriusque motu et statu, sua caritate colantur et | 15 |
| per se ipsae appetantur. Quibus expositis facilis est | 38.1 |
| coniectura ea maxime esse expetenda ex nostris, quae | |
| plurimum habent dignitatis, ut optimae cuiusque par- | |
| tis, quae per se expetatur, virtus sit expetenda maxime. | |
| ita fiet, ut animi virtus corporis virtuti anteponatur | 5 |
| animique virtutes non voluntarias vincant virtutes | |
| voluntariae, quae quidem proprie virtutes appellantur | |
| multumque excellunt, propterea quod ex ratione gi- | |
| gnuntur, qua nihil est in homine divinius. etenim | |
| omnium rerum, quas et creat natura et tuetur, quae | 10 |
| aut sine animo sunt aut <non> multo secus, earum | |
| summum bonum in corpore est, ut non inscite illud | |
| dictum videatur in sue, animum illi pecudi datum | |
| pro sale, ne putisceret. sunt autem bestiae quaedam, | |
| in quibus inest aliquid simile virtutis, ut in leonibus, | 15 |
| ut in canibus, in equis, in quibus non corporum | |
| solum, ut in suibus, sed etiam animorum aliqua ex | |
| parte motus quosdam videmus. in homine autem | |
| summa omnis animi est et in animo rationis, ex qua | |
| virtus est, quae rationis absolutio definitur, quam | 20 |
| etiam atque etiam explicandam putant. |