| Earum etiam rerum, quas terra gignit, educatio | 5.39.1 |
| quaedam et perfectio est non dissimilis animantium. | |
| itaque et 'vivere' vitem et 'mori' dicimus arboremque | |
| et 'novellam' et 'vetulam' et 'vigere' et 'senescere'. | |
| ex quo non est alienum, ut animantibus, sic illis et | 5 |
| apta quaedam ad naturam putare et aliena earumque | |
| augendarum et alendarum quandam cultricem esse, | |
| quae sit scientia atque ars agricolarum, quae circum- | |
| cidat, amputet, erigat, extollat, adminiculet, ut, quo | |
| natura ferat, eo possint ire, ut ipsae vites, si loqui | 10 |
| possint, ita se tractandas tuendasque esse fateantur. | |
| et nunc quidem quod eam tuetur, ut de vite potissi- | |
| mum loquar, est id extrinsecus; in ipsa enim parum | |
| magna vis inest, ut quam optime se habere possit, | |
| si nulla cultura adhibeatur. at vero si ad vitem | 40.1 |
| sensus accesserit, ut appetitum quendam habeat et | |
| per se ipsa moveatur, quid facturam putas? an ea, | |
| quae per vinitorem antea consequebatur, per se ipsa | |
| curabit? sed videsne accessuram ei curam, ut sensus | 5 |
| quoque suos eorumque omnem appetitum et si qua | |
| sint adiuncta ei membra tueatur? sic ad illa, quae | |
| semper habuit, iunget ea, quae postea accesserint, | |
| nec eundem finem habebit, quem cultor eius habebat, | |
| sed volet secundum eam naturam, quae postea ei | 10 |
| adiuncta erit, vivere. ita similis erit ei finis boni, | |
| atque antea fuerat, neque idem tamen; non enim iam | |
| stirpis bonum quaeret, sed animalis. quid, si non | |
| sensus modo ei sit datus, verum etiam animus ho- | |
| minis? non necesse est et illa pristina manere, ut | 15 |
| tuenda sint, et haec multo esse cariora, quae acces- | |
| serint, animique optimam quamque partem carissi- | |
| mam, in eaque expletione naturae summi boni finem | |
| consistere, cum longe multumque praestet mens atque | |
| ratio? sic, quod est extremum omnium appetendorum | 20 |
| atque ductum a prima commendatione naturae, multis | |
| gradibus adscendit, ut ad summum perveniret, quod | |
| cumulatur ex integritate corporis et ex mentis ratione | |
| perfecta. |