| Cum igitur ea sit, quam exposui, forma naturae, | 5.41.1 |
| si, ut initio dixi, simul atque ortus esset, se quisque | |
| cognosceret iudicareque posset quae vis et totius | |
| esset naturae et partium singularum, continuo videret | |
| quid esset hoc, quod quaerimus, omnium rerum, quas | 5 |
| expetimus, summum et ultimum nec ulla in re peccare | |
| posset. nunc vero a primo quidem mirabiliter occulta | |
| natura est nec perspici nec cognosci potest. progre- | |
| dientibus autem aetatibus sensim tardeve potius quasi | |
| nosmet ipsos cognoscimus. itaque prima illa commen- | 10 |
| datio, quae a natura nostri facta est nobis, incerta | |
| et obscura est, primusque appetitus ille animi tantum | |
| agit, ut salvi atque integri esse possimus. cum autem | |
| dispicere coepimus et sentire quid simus et quid <ab> | |
| animantibus ceteris differamus, tum ea sequi incipi- | 15 |
| mus, ad quae nati sumus. quam similitudinem videmus | 42.1 |
| in bestiis, quae primo, in quo loco natae sunt, ex eo | |
| se non commovent, deinde suo quaeque appetitu mo- | |
| vetur. serpere anguiculos, nare anaticulas, evolare | |
| merulas, cornibus uti videmus boves, nepas aculeis, | 5 |
| suam denique cuique naturam esse ad vivendum | |
| ducem. quae similitudo in genere etiam humano ap- | |
| paret. parvi enim primo ortu sic iacent, tamquam om- | |
| nino sine animo sint. cum autem paulum firmitatis | |
| accessit, et animo utuntur et sensibus conitunturque, | 10 |
| ut sese erigant, et manibus utuntur et eos agnoscunt, | |
| a quibus educantur. deinde aequalibus delectantur | |
| libenterque se cum iis congregant dantque se ad lu- | |
| dendum fabellarumque auditione ducuntur deque eo, | |
| quod ipsis superat, aliis gratificari volunt animadver- | 15 |
| tuntque ea, quae domi fiunt, curiosius incipiuntque | |
| commentari aliquid et discere et eorum, quos vident, | |
| volunt non ignorare nomina, quibusque rebus cum | |
| aequalibus decertant, si vicerunt, efferunt se laetitia, | |
| victi debilitantur animosque demittunt. quorum sine | 20 |
| causa fieri nihil putandum est. est enim natura sic | 43.1 |
| generata vis hominis, ut ad omnem virtutem percipien- | |
| dam facta videatur, ob eamque causam parvi virtutum | |
| simulacris, quarum in se habent semina, sine doctrina | |
| moventur; sunt enim prima elementa naturae, quibus | 5 |
| auctis virtutis quasi germen efficitur. nam cum ita | |
| nati factique simus, ut et agendi aliquid et diligendi | |
| aliquos et liberalitatis et referendae gratiae principia | |
| in nobis contineremus atque ad scientiam, prudentiam, | |
| fortitudinem aptos animos haberemus a contrariisque | 10 |
| rebus alienos, non sine causa eas, quas dixi, in pueris | |
| virtutum quasi scintillas videmus, e quibus accendi | |
| philosophi ratio debet, ut eam quasi deum ducem | |
| subsequens ad naturae perveniat extremum. nam, ut | |
| saepe iam dixi, in infirma aetate inbecillaque mente | 15 |
| vis naturae quasi per caliginem cernitur; cum autem | |
| progrediens confirmatur animus, agnoscit ille quidem | |
| naturae vim, sed ita, ut progredi possit longius, per | |
| se sit tantum inchoata. |