| Intrandum est igitur in rerum naturam et penitus | 5.44.1 |
| quid ea postulet pervidendum; aliter enim nosmet | |
| ipsos nosse non possumus. quod praeceptum quia | |
| maius erat, quam ut ab homine videretur, idcirco as- | |
| signatum est deo. iubet igitur nos Pythius Apollo | 5 |
| noscere nosmet ipsos. cognitio autem haec est una | |
| nostri, ut vim corporis animique norimus sequamur- | |
| que eam vitam, quae rebus iis ipsis perfruatur. quo- | |
| niam autem is animi appetitus a principio fuit, ut ea, | |
| quae dixi, quam perfectissima natura haberemus, con- | 10 |
| fitendum est, cum id adepti simus, quod appetitum | |
| sit, in eo quasi in ultimo consistere naturam, atque | |
| id esse summum bonum; quod certe universum sua | |
| sponte ipsum expeti et propter se necesse est, quoniam | |
| ante demonstratum est etiam singulas eius partes esse | 15 |
| per se expetendas. In enumerandis autem corporis | 45.1 |
| commodis si quis praetermissam a nobis voluptatem | |
| putabit, in aliud tempus ea quaestio differatur. utrum | |
| enim sit voluptas in iis rebus, quas primas secundum | |
| naturam esse diximus, necne sit ad id, quod agimus, | 5 |
| nihil interest. si enim, ut mihi quidem videtur, non | |
| explet bona naturae voluptas, iure praetermissa est; | |
| sin autem est in ea, quod quidam volunt, nihil im- | |
| pedit hanc nostram comprehensionem summi boni. | |
| quae enim constituta sunt prima naturae, ad ea si | 10 |
| voluptas accesserit, unum aliquod accesserit commo- | |
| dum corporis neque eam constitutionem summi boni, | |
| quae est proposita, mutaverit. | |
| Et adhuc quidem ita nobis progressa ratio est, ut | 46.1 |
| ea duceretur omnis a prima commendatione naturae. | |
| nunc autem aliud iam argumentandi sequamur genus, | |
| ut non solum quia nos diligamus, sed quia cuiusque | |
| partis naturae et in corpore et in animo sua quaeque | 5 |
| vis sit, idcirco in his rebus summe nostra sponte | |
| moveamur. atque ut a corpore ordiar, videsne ut, | |
| si quae in membris prava aut debilitata aut inminuta | |
| sint, occultent homines? ut etiam contendant et ela- | |
| borent, si efficere possint, ut aut non appareat cor- | 10 |
| poris vitium aut quam minimum appareat? multos- | |
| que etiam dolores curationis causa perferant, ut, si | |
| ipse usus membrorum non modo non maior, verum | |
| etiam minor futurus sit, eorum tamen species ad na- | |
| turam revertatur? etenim, cum omnes natura totos se | 15 |
| expetendos putent, nec id ob aliam rem, sed propter | |
| ipsos, necesse est eius etiam partis propter se expeti, | |
| quod universum propter se expetatur. Quid? in motu | 47.1 |
| et in statu corporis nihil inest, quod animadverten- | |
| dum esse ipsa natura iudicet? quem ad modum quis | |
| ambulet, sedeat, qui ductus oris, qui vultus in quo- | |
| que sit? nihilne est in his rebus, quod dignum libero | 5 |
| aut indignum esse ducamus? nonne odio multos | |
| dignos putamus, qui quodam motu aut statu videntur | |
| naturae legem et modum contempsisse? et quoniam | |
| haec deducuntur de corpore, quid est cur non recte | |
| pulchritudo etiam ipsa propter se expetenda ducatur? | 10 |
| nam si pravitatem inminutionemque corporis propter | |
| se fugiendam putamus, cur non etiam, ac fortasse | |
| magis, propter se formae dignitatem sequamur? et | |
| si turpitudinem fugimus in statu et motu corporis, | |
| quid est cur pulchritudinem non sequamur? atque | 15 |
| etiam valitudinem, vires, vacuitatem doloris non | |
| propter utilitatem solum, sed etiam ipsas propter se | |
| expetemus. quoniam enim natura suis omnibus expleri | |
| partibus vult, hunc statum corporis per se ipsum | |
| expetit, qui est maxime e natura, quae tota pertur- | 20 |
| batur, si aut aegrum corpus est aut dolet aut caret | |
| viribus. |