| Videamus animi partes, quarum est conspectus | 5.48.1 |
| illustrior; quae quo sunt excelsiores, eo dant clariora | |
| indicia naturae. tantus est igitur innatus in nobis | |
| cognitionis amor et scientiae, ut nemo dubitare possit | |
| quin ad eas res hominum natura nullo emolumento | 5 |
| invitata rapiatur. videmusne ut pueri ne verberibus | |
| quidem a contemplandis rebus perquirendisque de- | |
| terreantur? ut pulsi recurrant? ut aliquid scire se | |
| gaudeant? ut id aliis narrare gestiant? ut pompa, | |
| ludis atque eius modi spectaculis teneantur ob eam- | 10 |
| que rem vel famem et sitim perferant? quid vero? | |
| qui ingenuis studiis atque artibus delectantur, nonne | |
| videmus eos nec valitudinis nec rei familiaris habere | |
| rationem omniaque perpeti ipsa cognitione et scientia | |
| captos et cum maximis curis et laboribus compensare | 15 |
| eam, quam ex discendo capiant, voluptatem? <ut> | 49.1 |
| mihi quidem Homerus huius modi quiddam vidisse | |
| videatur in iis, quae de Sirenum cantibus finxerit. ne- | |
| que enim vocum suavitate videntur aut novitate qua- | |
| dam et varietate cantandi revocare eos solitae, qui | 5 |
| praetervehebantur, sed quia multa se scire profiteban- | |
| tur, ut homines ad earum saxa discendi cupiditate | |
| adhaerescerent. ita enim invitant Ulixem—nam verti, | |
| ut quaedam Homeri, sic istum ipsum locum—: | |
| O decus Argolicum, quin puppim flectis, Ulixes, | 10 |
| Auribus ut nostros possis agnoscere cantus! | |
| Nam nemo haec umquam est transvectus caerula | |
| cursu, | |
| Quin prius adstiterit vocum dulcedine captus, | |
| Post variis avido satiatus pectore musis | 15 |
| Doctior ad patrias lapsus pervenerit oras. | |
| Nos grave certamen belli clademque tenemus, | |
| Graecia quam Troiae divino numine vexit, | |
| Omniaque e latis rerum vestigia terris. |