| Vidit Homerus probari fabulam non posse, si can- | 5.49.20 |
| tiunculis tantus irretitus vir teneretur; scientiam polli- | |
| centur, quam non erat mirum sapientiae cupido patria | |
| esse cariorem. | |
| Atque omnia quidem scire, cuiuscumque modi sint, | |
| cupere curiosorum, duci vero maiorum rerum con- | 25 |
| templatione ad cupiditatem scientiae summorum vi- | |
| rorum est putandum. quem enim ardorem studii cen- | 50.1 |
| setis fuisse in Archimede, qui dum in pulvere quaedam | |
| describit attentius, ne patriam <quidem> captam esse | |
| senserit? quantum Aristoxeni ingenium consumptum | |
| videmus in musicis? quo studio Aristophanem puta- | 5 |
| mus aetatem in litteris duxisse? quid de Pythagora? | |
| quid de Platone aut de Democrito loquar? a quibus | |
| propter discendi cupiditatem videmus ultimas terras | |
| esse peragratas. quae qui non vident, nihil umquam | |
| magnum ac cognitione dignum amaverunt. | 10 |
| Atque hoc loco, qui propter animi voluptates coli | |
| dicunt ea studia, quae dixi, non intellegunt idcirco | |
| esse ea propter se expetenda, quod nulla utilitate | |
| obiecta delectentur animi atque ipsa scientia, etiamsi | |
| incommodatura sit, gaudeant. Sed quid attinet de | 51.1 |
| rebus tam apertis plura requirere? ipsi enim quaera- | |
| mus a nobis stellarum motus contemplationesque | |
| rerum caelestium eorumque omnium, quae naturae | |
| obscuritate occultantur, cognitiones quem ad modum | 5 |
| nos moveant, et quid historia delectet, quam solemus | |
| persequi usque ad extremum, <cum> praetermissa re- | |
| petimus, inchoata persequimur. nec vero sum nescius | |
| esse utilitatem in historia, non modo voluptatem. quid, | 52.1 |
| cum fictas fabulas, e quibus utilitas nulla elici potest, | |
| cum voluptate legimus? quid, cum volumus nomina | |
| eorum, qui quid gesserint, nota nobis esse, parentes, | |
| patriam, multa praeterea minime necessaria? quid, | 5 |
| quod homines infima fortuna, nulla spe rerum geren- | |
| darum, opifices denique delectantur historia? maxime- | |
| que eos videre possumus res gestas audire et legere | |
| velle, qui a spe gerendi absunt confecti senectute. | |
| quocirca intellegi necesse est in ipsis rebus, quae | 10 |
| discuntur et cognoscuntur, invitamenta inesse, quibus | |
| ad discendum cognoscendumque moveamur. Ac ve- | 53.1 |
| teres quidem philosophi in beatorum insulis fingunt | |
| qualis futura sit vita sapientium, quos cura omni | |
| liberatos, nullum necessarium vitae cultum aut pa- | |
| ratum requirentis, nihil aliud esse acturos putant, nisi | 5 |
| ut omne tempus inquirendo ac discendo in naturae | |
| cognitione consumant. Nos autem non solum beatae | |
| vitae istam esse oblectationem videmus, sed etiam le- | |
| vamentum miseriarum. itaque multi, cum in potestate | |
| essent hostium aut tyrannorum, multi in custodia, | 10 |
| multi in exilio dolorem suum doctrinae studiis le- | |
| vaverunt. princeps huius civitatis Phalereus Demetrius | 54.1 |
| cum patria pulsus esset iniuria, ad Ptolomaeum se | |
| regem Alexandream contulit. qui cum in hac ipsa phi- | |
| losophia, ad quam te hortamur, excelleret Theophrasti- | |
| que esset auditor, multa praeclara in illo calamitoso | 5 |
| otio scripsit non ad usum aliquem suum, quo erat | |
| orbatus, sed animi cultus ille erat ei quasi quidam | |
| humanitatis cibus. equidem e Cn. Aufidio, praetorio, | |
| erudito homine, oculis capto, saepe audiebam, cum | |
| se lucis magis quam utilitatis desiderio moveri diceret. | 10 |
| somnum denique nobis, nisi requietem corporibus et | |
| medicinam quandam laboris afferret, contra naturam | |
| putaremus datum; aufert enim sensus actionemque | |
| tollit omnem. itaque si aut requietem natura non | |
| quaereret aut eam posset alia quadam ratione con- | 15 |
| sequi, facile pateremur, qui etiam nunc agendi aliquid | |
| discendique causa prope contra naturam vigilias sus- | |
| cipere soleamus. |