| Sunt autem etiam clariora vel plane perspicua | 5.55.1 |
| minimeque dubitanda indicia naturae, maxime scilicet | |
| in homine, sed in omni animali, ut appetat animus | |
| aliquid agere semper neque ulla condicione quietem | |
| sempiternam possit pati. facile est hoc cernere in | 5 |
| primis puerorum aetatulis. quamquam enim vereor, | |
| ne nimius in hoc genere videar, tamen omnes veteres | |
| philosophi, maxime nostri, ad incunabula accedunt, | |
| quod in pueritia facillime se arbitrantur naturae vo- | |
| luntatem posse cognoscere. videmus igitur ut con- | 10 |
| quiescere ne infantes quidem possint. cum vero pau- | |
| lum processerunt, lusionibus vel laboriosis delectantur, | |
| ut ne verberibus quidem deterreri possint, eaque | |
| cupiditas agendi aliquid adolescit una cum aetatibus. | |
| itaque, ne si iucundissimis quidem nos somniis usuros | 15 |
| putemus, Endymionis somnum nobis velimus dari, | |
| idque si accidat, mortis instar putemus. quin etiam | 56.1 |
| inertissimos homines nescio qua singulari segnitia | |
| praeditos videmus tamen et corpore et animo moveri | |
| semper et, cum re nulla impediantur necessaria, aut | |
| alveolum poscere aut quaerere quempiam ludum aut | 5 |
| sermonem aliquem requirere, cumque non habeant | |
| ingenuas ex doctrina oblectationes, circulos aliquos | |
| et sessiunculas consectari. quin ne bestiae quidem, | |
| quas delectationis causa concludimus, cum copiosius | |
| alantur, quam si essent liberae, facile patiuntur sese | 10 |
| contineri motusque solutos et vagos a natura sibi | |
| tributos requirunt. itaque ut quisque optime natus | 57.1 |
| institutusque est, esse omnino nolit in vita, si geren- | |
| dis negotiis orbatus possit paratissimis vesci volup- | |
| tatibus. nam aut privatim aliquid gerere malunt aut, | |
| qui altiore animo sunt, capessunt rem publicam ho- | 5 |
| noribus imperiisque adipiscendis aut totos se ad studia | |
| doctrinae conferunt. qua in vita tantum abest ut | |
| voluptates consectentur, etiam curas, sollicitudines, | |
| vigilias perferunt optimaque parte hominis, quae in | |
| nobis divina ducenda est, ingenii et mentis acie | 10 |
| fruuntur nec voluptatem requirentes nec fugientes | |
| laborem. nec vero intermittunt aut admirationem | |
| earum rerum, quae sunt ab antiquis repertae, aut | |
| investigationem novarum. quo studio cum satiari non | |
| possint, omnium ceterarum rerum obliti nihil ab- | 15 |
| iectum, nihil humile cogitant; tantaque est vis tali- | |
| bus in studiis, ut eos etiam, qui sibi alios propo- | |
| suerunt fines bonorum, quos utilitate aut voluptate | |
| dirigunt, tamen in rebus quaerendis explicandisque | |
| naturis aetates conterere videamus. | 20 |