| Ergo hoc quidem apparet, nos ad agendum esse | 5.58.1 |
| natos. actionum autem genera plura, ut obscurentur | |
| etiam minora maioribus, maximae autem sunt pri- | |
| mum, ut mihi quidem videtur et iis, quorum nunc | |
| in ratione versamur, consideratio cognitioque rerum | 5 |
| caelestium et earum, quas a natura occultatas et | |
| latentes indagare ratio potest, deinde rerum publi- | |
| carum administratio aut administrandi scientia, tum | |
| prudens, temperata, fortis, iusta ratio reliquaeque vir- | |
| tutes et actiones virtutibus congruentes, quae uno | 10 |
| verbo complexi omnia honesta dicimus; ad quorum | |
| et cognitionem et usum iam corroborati natura ipsa | |
| praeeunte deducimur. omnium enim rerum principia | |
| parva sunt, sed suis progressionibus usa augentur, | |
| nec sine causa; in primo enim ortu inest teneritas | 15 |
| ac mollitia quaedam, ut nec res videre optimas nec | |
| agere possint. virtutis enim beataeque vitae, quae | |
| duo maxime expetenda sunt, serius lumen apparet, | |
| multo etiam serius, ut plane qualia sint intellegantur. | |
| praeclare enim Plato: 'Beatum, cui etiam in senectute | 20 |
| contigerit, ut sapientiam verasque opiniones assequi | |
| possit!' Quare, quoniam de primis naturae commodis | |
| satis dictum est, nunc de maioribus consequentibus- | |
| que videamus. | |
| Natura igitur corpus quidem hominis sic et genuit | 59.1 |
| et formavit, ut alia in primo ortu perficeret, alia pro- | |
| grediente aetate fingeret neque sane multum adiumen- | |
| tis externis et adventiciis uteretur. animum autem re- | |
| liquis rebus ita perfecit, ut corpus; sensibus enim or- | 5 |
| navit ad res percipiendas idoneis, ut nihil aut non | |
| multum adiumento ullo ad suam confirmationem in- | |
| digerent; quod autem in homine praestantissimum | |
| atque optimum est, id deseruit. etsi dedit talem men- | |
| tem, quae omnem virtutem accipere posset, ingenuit- | 10 |
| que sine doctrina notitias parvas rerum maximarum | |
| et quasi instituit docere et induxit in ea, quae inerant, | |
| tamquam elementa virtutis. sed virtutem ipsam in- | |
| choavit, nihil amplius. itaque nostrum est—quod | 60.1 |
| nostrum dico, artis est—ad ea principia, quae acce- | |
| pimus, consequentia exquirere, quoad sit id, quod vo- | |
| lumus, effectum. quod quidem pluris est haud paulo | |
| magisque ipsum propter se expetendum quam aut | 5 |
| sensus aut corporis ea, quae diximus, quibus tantum | |
| praestat mentis excellens perfectio, ut vix cogitari pos- | |
| sit quid intersit. itaque omnis honos, omnis admiratio, | |
| omne studium ad virtutem et ad eas actiones, quae | |
| virtuti sunt consentaneae, refertur, eaque omnia, quae | 10 |
| aut ita in animis sunt aut ita geruntur, uno nomine | |
| honesta dicuntur. quorum omnium quae sint no- | |
| titiae, quae quidem significentur rerum vocabulis, | |
| quaeque cuiusque vis et natura sit mox videbimus. |