| Hoc autem loco tantum explicemus haec honesta, | 5.61.1 |
| quae dico, praeterquam quod nosmet ipsos diligamus, | |
| praeterea suapte natura per se esse expetenda. in- | |
| dicant pueri, in quibus ut in speculis natura cernitur. | |
| quanta studia decertantium sunt! quanta ipsa cer- | 5 |
| tamina! ut illi efferuntur laetitia, cum vicerunt! ut | |
| pudet victos! ut se accusari nolunt! quam cupiunt | |
| laudari! quos illi labores non perferunt, ut aequalium | |
| principes sint! quae memoria est in iis bene meren- | |
| tium, quae referendae gratiae cupiditas! atque ea in | 10 |
| optima quaque indole maxime apparent, in qua haec | |
| honesta, quae intellegimus, a natura tamquam adum- | |
| brantur. Sed haec in pueris; expressa vero in iis | 62.1 |
| aetatibus, quae iam confirmatae sunt. quis est tam | |
| dissimilis homini, qui non moveatur et offensione | |
| turpitudinis et comprobatione honestatis? quis est, | |
| qui non oderit libidinosam, protervam adolescentiam? | 5 |
| quis contra in illa aetate pudorem, constantiam, etiam- | |
| si sua nihil intersit, non tamen diligat? quis Pullum | |
| Numitorium Fregellanum, proditorem, quamquam rei | |
| publicae nostrae profuit, non odit? quis <suae> urbis | |
| conservatorem Codrum, quis Erechthei filias non ma- | 10 |
| xime laudat? cui Tubuli nomen odio non est? quis | |
| Aristidem non mortuum diligit? an obliviscimur, | |
| quantopere in audiendo in legendoque moveamur, cum | |
| pie, cum amice, cum magno animo aliquid factum | |
| cognoscimus? Quid loquor de nobis, qui ad laudem | 63.1 |
| et ad decus nati, suscepti, instituti sumus? qui cla- | |
| mores vulgi atque imperitorum excitantur in theatris, | |
| cum illa dicuntur: 'Ego sum Orestes', contraque ab al- | |
| tero: 'Immo enimvero ego sum, inquam, Orestes!' cum | 5 |
| autem etiam exitus ab utroque datur conturbato | |
| errantique regi, ambo ergo se una necari cum | |
| precantur, quotiens hoc agitur, ecquandone nisi ad- | |
| mirationibus maximis? nemo est igitur, quin hanc | |
| affectionem animi probet atque laudet, qua non modo | 10 |
| utilitas nulla quaeritur, sed contra utilitatem etiam | |
| conservatur fides. Talibus exemplis non fictae solum | 64.1 |
| fabulae, verum etiam historiae refertae sunt, et quidem | |
| maxime nostrae. nos enim ad sacra Idaea accipienda | |
| optimum virum delegimus, nos tutores misimus regi- | |
| bus, nostri imperatores pro salute patriae sua capita | 5 |
| voverunt, nostri consules regem inimicissimum moeni- | |
| bus iam adpropinquantem monuerunt, a veneno ut | |
| caveret, nostra in re publica [Lucretia] et quae per | |
| vim oblatum stuprum voluntaria morte lueret inventa | |
| est et qui interficeret filiam, ne stupraretur. quae qui- | 10 |
| dem omnia et innumerabilia praeterea quis est quin | |
| intellegat et eos qui fecerint dignitatis splendore duc- | |
| tos inmemores fuisse utilitatum suarum nosque, cum | |
| ea laudemus, nulla alia re nisi honestate duci? |