| Quibus rebus expositis breviter—nec enim sum | 5.64.15 |
| copiam, quam potui, quia dubitatio in re nulla erat, | |
| persecutus—sed his rebus concluditur profecto et vir- | |
| tutes omnes et honestum illud, quod ex iis oritur et | |
| in iis haeret, per se esse expetendum. in omni autem | 65.1 |
| honesto, de quo loquimur, nihil est tam illustre nec | |
| quod latius pateat quam coniunctio inter homines | |
| hominum et quasi quaedam societas et communicatio | |
| utilitatum et ipsa caritas generis humani. quae nata | 5 |
| a primo satu, quod a procreatoribus nati diliguntur | |
| et tota domus coniugio et stirpe coniungitur, serpit | |
| sensim foras, cognationibus primum, tum affinitatibus, | |
| deinde amicitiis, post vicinitatibus, tum civibus et iis, | |
| qui publice socii atque amici sunt, deinde totius com- | 10 |
| plexu gentis humanae. quae animi affectio suum cui- | |
| que tribuens atque hanc, quam dico, societatem con- | |
| iunctionis humanae munifice et aeque tuens iustitia | |
| dicitur, cui sunt adiunctae pietas, bonitas, liberalitas, | |
| benignitas, comitas, quaeque sunt generis eiusdem. at- | 15 |
| que haec ita iustitiae propria sunt, ut sint virtutum | |
| reliquarum communia. nam cum sic hominis natura | 66.1 |
| generata sit, ut habeat quiddam ingenitum quasi civile | |
| atque populare, quod Graeci πολιτικόν vocant, quic- | |
| quid aget quaeque virtus, id a communitate et ea, | |
| quam exposui, caritate ac societate humana non ab- | 5 |
| horrebit, vicissimque iustitia, ut ipsa se fundet in | |
| ceteras virtutes, sic illas expetet. servari enim iustitia | |
| nisi a forti viro, nisi a sapiente non potest. qualis est | |
| igitur omnis haec, quam dico, conspiratio consensus- | |
| que virtutum, tale est illud ipsum honestum, quando- | 10 |
| quidem honestum aut ipsa virtus est aut res gesta | |
| virtute; quibus rebus vita consentiens virtutibusque | |
| respondens recta et honesta et constans et naturae | |
| congruens existimari potest. atque haec coniunctio | 67.1 |
| confusioque virtutum tamen a philosophis ratione qua- | |
| dam distinguitur. nam cum ita copulatae conexaeque | |
| sint, ut omnes omnium participes sint nec alia ab | |
| alia possit separari, tamen proprium suum cuiusque | 5 |
| munus est, ut fortitudo in laboribus periculisque cer- | |
| natur, temperantia in praetermittendis voluptatibus, | |
| prudentia in dilectu bonorum et malorum, iustitia in | |
| suo cuique tribuendo. quando igitur inest in omni vir- | |
| tute cura quaedam quasi foras spectans aliosque | 10 |
| appetens atque complectens, existit illud, ut amici, | |
| ut fratres, ut propinqui, ut affines, ut cives, ut omnes | |
| denique—quoniam unam societatem hominum esse | |
| volumus—propter se expetendi sint. atqui eorum | |
| nihil est eius generis, ut sit in fine atque extremo | 15 |
| bonorum. ita fit, ut duo genera propter se expeten- | 68.1 |
| dorum reperiantur, unum, quod est in iis, in quibus | |
| completur illud extremum, quae sunt aut animi aut | |
| corporis; haec autem, quae sunt extrinsecus, id est | |
| quae neque in animo insunt neque in corpore, ut amici, | 5 |
| ut parentes, ut liberi, ut propinqui, ut ipsa patria, sunt | |
| illa quidem sua sponte cara, sed eodem in genere, | |
| quo illa, non sunt. nec vero umquam summum bonum | |
| assequi quisquam posset, si omnia illa, quae sunt | |
| extra, quamquam expetenda, summo bono contine- | 10 |
| rentur. |