| Quo modo igitur, inquies, verum esse poterit omnia | 5.69.1 |
| referri ad summum bonum, si amicitiae, si propinqui- | |
| tates, si reliqua externa summo bono non continentur? | |
| Hac videlicet ratione, quod ea, quae externa sunt, iis | |
| tuemur officiis, quae oriuntur a suo cuiusque genere | 5 |
| virtutis. nam et amici cultus et parentis ei, qui officio | |
| fungitur, in eo ipso prodest, quod ita fungi officio in | |
| recte factis est, quae sunt orta <a> virtutibus. quae | |
| quidem sapientes sequuntur duce natura tanquam | |
| videntes; non perfecti autem homines et tamen in- | 10 |
| geniis excellentibus praediti excitantur saepe gloria, | |
| quae habet speciem honestatis et similitudinem. quodsi | |
| ipsam honestatem undique perfectam atque absolutam. | |
| rem unam praeclarissimam omnium maximeque lau- | |
| dandam, penitus viderent, quonam gaudio compleren- | 15 |
| tur, cum tantopere eius adumbrata opinione laetentur? | |
| quem enim deditum voluptatibus, quem cupiditatum | 70.1 |
| incendiis inflammatum in iis potiendis, quae acerrime | |
| concupivisset, tanta laetitia perfundi arbitramur, quan- | |
| ta aut superiorem Africanum Hannibale victo aut | |
| posteriorem Karthagine eversa? quem Tiberina descen- | 5 |
| sio festo illo die tanto gaudio affecit, quanto L. Pau- | |
| lum, cum regem Persem captum adduceret, eodem | |
| flumine invectio? | |
| Age nunc, Luci noster, extrue animo altitudinem | 71.1 |
| excellentiamque virtutum: iam non dubitabis, quin | |
| earum compotes homines magno animo erectoque | |
| viventes semper sint beati, qui omnis motus fortunae | |
| mutationesque rerum et temporum levis et inbecillos | 5 |
| fore intellegant, si in virtutis certamen venerint. illa | |
| enim, quae sunt a nobis bona corporis numerata, | |
| complent ea quidem beatissimam vitam, sed ita, ut | |
| sine illis possit beata vita existere. ita enim parvae | |
| et exiguae sunt istae accessiones bonorum, ut, quem | 10 |
| ad modum stellae in radiis solis, sic istae in virtutum | |
| splendore ne cernantur quidem. |