| Atque hoc ut vere dicitur, parva esse ad beate vi- | 5.72.1 |
| vendum momenta ista corporis commodorum, sic | |
| nimis violentum est nulla esse dicere; qui enim sic | |
| disputant, obliti mihi videntur, quae ipsi fecerint prin- | |
| cipia naturae. tribuendum est igitur his aliquid, dum | 5 |
| modo quantum tribuendum sit intellegas. est enim | |
| philosophi non tam gloriosa quam vera quaerentis nec | |
| pro nihilo putare ea, quae secundum naturam illi ipsi | |
| gloriosi esse fatebantur, et videre <esse> tantam vim | |
| virtutis tantamque, ut ita dicam, auctoritatem hone- | 10 |
| statis, ut reliqua non illa quidem nulla, sed ita parva | |
| sint, ut nulla esse videantur. haec est nec omnia | |
| spernentis praeter virtutem et virtutem ipsam suis | |
| laudibus amplificantis oratio, denique haec est undi- | |
| que completa et perfecta explicatio summi boni. hinc | 15 |
| ceteri particulas arripere conati suam quisque videri | |
| voluit afferre sententiam. saepe ab Aristotele, a Theo- | 73.1 |
| phrasto mirabiliter est laudata per se ipsa rerum | |
| scientia; hoc uno captus Erillus scientiam summum | |
| bonum esse defendit nec rem ullam aliam per se | |
| expetendam. multa sunt dicta ab antiquis de con- | 5 |
| temnendis ac despiciendis rebus humanis; hoc unum | |
| Aristo tenuit: praeter vitia atque virtutes negavit rem | |
| esse ullam aut fugiendam aut expetendam. positum | |
| est a nostris in iis esse rebus, quae secundum naturam | |
| essent, non dolere; hoc Hieronymus summum bonum | 10 |
| esse dixit. at vero Callipho et post eum Diodorus, cum | |
| alter voluptatem adamavisset, alter vacuitatem doloris, | |
| neuter honestate carere potuit, quae est a nostris | |
| laudata maxime. quin etiam ipsi voluptarii deverticula | 74.1 |
| quaerunt et virtutes habent in ore totos dies volupta- | |
| temque primo dumtaxat expeti dicunt, deinde con- | |
| suetudine quasi alteram quandam naturam effici, qua | |
| inpulsi multa faciant nullam quaerentes voluptatem. | 5 |
| Stoici restant. ei quidem non unam aliquam aut | |
| alteram <rem> a nobis, sed totam ad se nostram phi- | |
| losophiam transtulerunt; atque ut reliqui fures earum | |
| rerum, quas ceperunt, signa commutant, sic illi, ut | |
| sententiis nostris pro suis uterentur, nomina tamquam | 10 |
| rerum notas mutaverunt. ita relinquitur sola haec | |
| disciplina digna studiosis ingenuarum artium, digna | |
| eruditis, digna claris viris, digna principibus, digna | |
| regibus. |