| Quae cum dixisset paulumque institisset, Quid est? | 5.75.1 |
| inquit; satisne vobis videor pro meo iure in vestris | |
| auribus commentatus? | |
| Et ego: Tu vero, inquam, Piso, ut saepe alias, sic | |
| hodie ita nosse ista visus es, ut, si tui nobis potestas | 5 |
| saepius fieret, non multum Graecis supplicandum | |
| putarem. quod quidem eo probavi magis, quia | |
| memini Staseam Neapolitanum, doctorem illum tuum, | |
| nobilem sane Peripateticum, aliquanto ista secus dicere | |
| solitum, assentientem iis, qui multum in fortuna se- | 10 |
| cunda aut adversa, multum in bonis aut malis corporis | |
| ponerent. | |
| Est, ut dicis, inquit; sed haec ab Antiocho, familiari | |
| nostro, dicuntur multo melius et fortius, quam a Stasea | |
| dicebantur. quamquam ego non quaero, quid tibi a | 15 |
| me probatum sit, sed huic Ciceroni nostro, quem disci- | |
| pulum cupio a te abducere. | |
| Tum Lucius: Mihi vero ista valde probata sunt, quod | 76.1 |
| item fratri puto. | |
| Tum mihi Piso: Quid ergo? inquit, dasne adolescenti | |
| veniam? an eum discere ea mavis, quae cum plane | |
| perdidicerit, nihil sciat? | 5 |
| Ego vero isti, inquam, permitto. sed nonne memi- | |
| nisti licere mihi ista probare, quae sunt a te dicta? | |
| quis enim potest ea, quae probabilia videantur ei, non | |
| probare? | |
| An vero, inquit, quisquam potest probare, quod | 10 |
| perceptum, quod comprehensum, quod cognitum non | |
| habet? | |
| Non est ista, inquam, Piso, magna dissensio. nihil | |
| enim est aliud, quam ob rem mihi percipi nihil posse | |
| videatur, nisi quod percipiendi vis ita definitur a | 15 |
| Stoicis, ut negent quicquam posse percipi nisi tale | |
| verum, quale falsum esse non possit. itaque haec cum | |
| illis est dissensio, cum Peripateticis nulla sane. sed | |
| haec omittamus; habent enim et bene longam et satis | |
| litigiosam disputationem. illud mihi a te nimium | 77.1 |
| festinanter dictum videtur, sapientis omnis esse sem- | |
| per beatos; nescio quo modo praetervolavit oratio. | |
| quod nisi ita efficitur, quae Theophrastus de fortuna, | |
| de dolore, de cruciatu corporis dixit, cum quibus | 5 |
| coniungi vitam beatam nullo modo posse putavit, | |
| vereor, ne vera sint. nam illud vehementer repugnat, | |
| eundem beatum esse et multis malis oppressum. haec | |
| quo modo conveniant, non sane intellego. |