| Utrum igitur tibi non placet, inquit, virtutisne tan- | 5.77.10 |
| tam esse vim, ut ad beate vivendum se ipsa contenta | |
| sit? an, si id probas, fieri ita posse negas, ut ii, qui | |
| virtutis compotes sint, etiam malis quibusdam affecti | |
| beati sint? | |
| Ego vero volo in virtute vim esse quam maximam; | 15 |
| sed quanta sit alias; nunc tantum possitne esse tanta, | |
| si quicquam extra virtutem habeatur in bonis. | |
| Atqui, inquit, si Stoicis concedis ut virtus sola, si | 78.1 |
| adsit, vitam efficiat beatam, concedis etiam Peripate- | |
| ticis. quae enim mala illi non audent appellare, aspera | |
| autem et incommoda et reicienda et aliena naturae | |
| esse concedunt, ea nos mala dicimus, sed exigua et | 5 |
| paene minima. quare si potest esse beatus is, qui est | |
| in asperis reiciendisque rebus, potest is quoque esse, | |
| qui est in parvis malis. | |
| Et ego: Piso, inquam, si est quisquam, qui acute in | |
| causis videre soleat quae res agatur, is es profecto | 10 |
| tu. quare attende, quaeso. nam adhuc, meo fortasse | |
| vitio, quid ego quaeram non perspicis. | |
| Istic sum, inquit, expectoque quid ad id, quod quae- | |
| rebam, respondeas. | |
| Respondebo me non quaerere, inquam, hoc tempore | 79.1 |
| quid virtus efficere possit, sed quid constanter dicatur, | |
| quid ipsum a se dissentiat. | |
| Quo igitur, inquit, modo? | |
| Quia, cum a Zenone, inquam, hoc magnifice tam- | 5 |
| quam ex oraculo editur: 'Virtus ad beate vivendum se | |
| ipsa contenta est', <et> Quare? inquit, respondet: | |
| 'Quia, nisi quod honestum est, nullum est aliud bo- | |
| num.' Non quaero iam verumne sit; illud dico, ea, | |
| quae dicat, praeclare inter se cohaerere. dixerit hoc | 80.1 |
| idem Epicurus, semper beatum esse sapientem—quod | |
| quidem solet ebullire non numquam—, quem qui- | |
| dem, cum summis doloribus conficiatur, ait dicturum: | |
| 'Quam suave est! quam nihil curo!'; non pugnem | 5 |
| cum homine, cur tantum habeat in natura boni; illud | |
| urgueam, non intellegere eum quid sibi dicendum sit, | |
| cum dolorem summum malum esse dixerit. Eadem | |
| nunc mea adversum te oratio est. dicis eadem omnia | |
| et bona et mala, quae quidem dicunt ii, qui numquam | 10 |
| philosophum pictum, ut dicitur, viderunt: valitudinem, | |
| vires, staturam, formam, integritatem unguiculorum | |
| omnium <bona>, deformitatem, morbum, debilitatem | |
| mala. iam illa externa parce tu quidem; sed haec | 81.1 |
| cum corporis bona sint, eorum conficientia certe in | |
| bonis numerabis, amicos, liberos, propinquos, divitias, | |
| honores, opes. contra hoc attende me nihil dicere, | |
| <illud dicere>, si ista mala sunt, in quae potest incidere | 5 |
| sapiens, sapientem esse non esse ad beate vivendum | |
| satis. |