| Immo vero, inquit, ad beatissime vivendum parum | 5.81.8 |
| est, ad beate vero satis. | |
| Animadverti, inquam, te isto modo paulo ante po- | 10 |
| nere, et scio ab Antiocho nostro dici sic solere; sed | |
| quid minus probandum quam esse aliquem beatum | |
| nec satis beatum? quod autem satis est, eo quicquid | |
| accessit, nimium est; et nemo nimium beatus est; ita | |
| nemo beato beatior. | 15 |
| Ergo, inquit, tibi Q. Metellus, qui tris filios consules | 82.1 |
| vidit, e quibus unum etiam et censorem et trium- | |
| phantem, quartum autem praetorem, eosque salvos | |
| reliquit et tris filias nuptas, cum ipse consul, censor, | |
| etiam augur fuisset <et> triumphasset, ut sapiens | 5 |
| fuerit, nonne beatior quam, ut item sapiens fuerit, qui | |
| in potestate hostium vigiliis et inedia necatus est, Re- | |
| gulus? | |
| Quid me istud rogas? inquam. Stoicos roga. | 83.1 |
| Quid igitur, inquit, eos responsuros putas? | |
| Nihilo beatiorem esse Metellum quam Regulum. | |
| Inde igitur, inquit, ordiendum est. | |
| Tamen a proposito, inquam, aberramus. non enim | 5 |
| quaero quid verum, sed quid cuique dicendum sit. | |
| utinam quidem dicerent alium alio beatiorem! iam | |
| ruinas videres. in virtute enim sola et in ipso honesto | |
| cum sit bonum positum, cumque nec virtus, ut placet | |
| illis, nec honestum crescat, idque bonum solum sit, | 10 |
| quo qui potiatur, necesse est beatus sit, cum id augeri | |
| non possit, in quo uno positum est beatum esse, qui | |
| potest esse quisquam alius alio beatior? videsne, ut | |
| haec concinant? et hercule—fatendum est enim, quod | |
| sentio—mirabilis est apud illos contextus rerum. | 15 |
| respondent extrema primis, media utrisque, omnia | |
| omnibus. quid sequatur, quid repugnet, vident. ut in | |
| geometria, prima si dederis, danda sunt omnia. con- | |
| cede nihil esse bonum, nisi quod honestum sit: con- | |
| cedendum est in virtute <esse> positam beatam vitam. | 20 |
| vide rursus retro: dato hoc dandum erit illud. Quod | 84.1 |
| vestri non item. 'Tria genera bonorum'; proclivi currit | |
| oratio. venit ad extremum; haeret in salebra. cupit | |
| enim dicere nihil posse ad beatam vitam deesse sa- | |
| pienti. honesta oratio, Socratica, Platonis etiam. Audeo | 5 |
| dicere, inquit. Non potes, nisi retexueris illa. paupertas | |
| si malum est, mendicus beatus esse nemo potest, | |
| quamvis sit sapiens. at Zeno eum non beatum modo, | |
| sed etiam divitem dicere ausus est. dolere malum est: | |
| in crucem qui agitur, beatus esse non potest. bonum | 10 |
| liberi: misera orbitas. bonum patria: miserum exilium. | |
| bonum valitudo: miser morbus. bonum integritas cor- | |
| poris: misera debilitas. bonum incolumis acies: misera | |
| caecitas. quae si potest singula consolando levare, | |
| universa quo modo sustinebit? sit enim idem caecus, | 15 |
| debilis, morbo gravissimo affectus, exul, orbus, egens, | |
| torqueatur eculeo: quem hunc appellas, Zeno? Beatum, | |
| inquit. Etiam beatissimum? Quippe, inquiet, cum tam | |
| docuerim gradus istam rem non habere quam vir- | |
| tutem, in qua sit ipsum etiam beatum. Tibi hoc incre- | 85.1 |
| dibile, quod beatissimum. quid? tuum credibile? si | |
| enim ad populum me vocas, eum, qui ita sit affectus, | |
| beatum esse numquam probabis; si ad prudentes, | |
| alterum fortasse dubitabunt, sitne tantum in virtute, | 5 |
| ut ea praediti vel in Phalaridis tauro beati sint, alterum | |
| non dubitabunt, quin et Stoici convenientia sibi dicant | |
| et vos repugnantia. |