| Theophrasti igitur, inquit, tibi liber ille placet de | 5.85.9 |
| beata vita? | 10 |
| Tamen aberramus a proposito, et, ne longius, pror- | |
| sus, inquam, Piso, si ista mala sunt, placet. | |
| Nonne igitur tibi videntur, inquit, mala? | 86.1 |
| Id quaeris, inquam, in quo, utrum respondero, verses | |
| te huc atque illuc necesse est. | |
| Quo tandem modo? inquit. | |
| Quia, si mala sunt, is, qui erit in iis, beatus non | 5 |
| erit; si mala non sunt, iacet omnis ratio Peripateti- | |
| corum. | |
| Et ille ridens: Video, inquit, quid agas; ne disci- | |
| pulum abducam, times. | |
| Tu vero, inquam, ducas licet, si sequetur; erit enim | 10 |
| mecum, si tecum erit. | |
| Audi igitur, inquit, Luci; tecum enim mihi in- | |
| stituenda oratio est. Omnis auctoritas philosophiae, | |
| ut ait Theophrastus, consistit in beata vita com- | |
| paranda; beate enim vivendi cupiditate incensi omnes | 15 |
| sumus. hoc mihi cum tuo fratre convenit. quare hoc | 87.1 |
| videndum est, possitne nobis hoc ratio philosophorum | |
| dare. pollicetur certe. nisi enim id faceret, cur Plato | |
| Aegyptum peragravit, ut a sacerdotibus barbaris nu- | |
| meros et caelestia acciperet? cur post Tarentum ad | 5 |
| Archytam? cur ad reliquos Pythagoreos, Echecratem, | |
| Timaeum, Arionem, Locros, ut, cum Socratem expres- | |
| sisset, adiungeret Pythagoreorum disciplinam eaque, | |
| quae Socrates repudiabat, addisceret? cur ipse Pytha- | |
| goras et Aegyptum lustravit et Persarum magos adiit? | 10 |
| cur tantas regiones barbarorum pedibus obiit, tot | |
| maria transmisit? cur haec eadem Democritus? qui | |
| —vere falsone, quaerere mittimus—dicitur oculis | |
| se privasse; certe, ut quam minime animus a cogita- | |
| tionibus abduceretur, patrimonium neglexit, agros de- | 15 |
| seruit incultos, quid quaerens aliud nisi vitam beatam? | |
| quam si etiam in rerum cognitione ponebat, tamen ex | |
| illa investigatione naturae consequi volebat, bono ut | |
| esset animo. id enim ille summum bonum εὐθυμίαν | |
| et saepe ἀθαμβίαν appellat, id est animum terrore | 20 |
| liberum. sed haec etsi praeclare, nondum tamen per- | 88.1 |
| polita. pauca enim, neque ea ipsa enucleate, ab hoc | |
| de virtute quidem dicta. post enim haec in hac urbe | |
| primum a Socrate quaeri coepta, deinde in hunc locum | |
| delata sunt, nec dubitatum, quin in virtute omnis ut | 5 |
| bene, sic etiam beate vivendi spes poneretur. quae | |
| cum Zeno didicisset a nostris, ut in actionibus prae- | |
| scribi solet, 'de eadem re [fecit] alio modo'. hoc tu | |
| nunc in illo probas. scilicet vocabulis rerum mutatis | |
| inconstantiae crimen ille effugit, nos effugere non | 10 |
| possumus! ille Metelli vitam negat beatiorem quam | |
| Reguli, praeponendam tamen, nec magis expetendam, | |
| sed magis sumendam et, si optio esset, eligendam | |
| Metelli, Reguli reiciendam; ego, quam ille praeponen- | |
| dam et magis eligendam, beatiorem hanc appello | 15 |
| nec ullo minimo momento plus ei vitae tribuo quam | |
| Stoici. quid interest, nisi quod ego res notas notis | 89.1 |
| verbis appello, illi nomina nova quaerunt, quibus idem | |
| dicant? ita, quem ad modum in senatu semper est | |
| aliquis, qui interpretem postulet, sic isti nobis cum | |
| interprete audiendi sunt. bonum appello quicquid se- | 5 |
| cundum naturam est, quod contra malum, nec ego | |
| solus, sed tu etiam, Chrysippe, in foro, domi; in schola | |
| desinis. quid ergo? aliter homines, aliter philosophos | |
| loqui putas oportere? quanti quidque sit aliter docti | |
| et indocti, sed cum constiterit inter doctos quanti res | 10 |
| quaeque sit—si homines essent, usitate loqueren- | |
| tur—, dum res maneant, verba fingant arbitratu suo. |