| Sed venio ad inconstantiae crimen, ne saepius dicas | 5.90.1 |
| me aberrare; quam tu ponis in verbis, ego positam | |
| in re putabam. si satis erit hoc perceptum, in quo | |
| adiutores Stoicos optimos habemus, tantam vim esse | |
| virtutis, ut omnia, si ex altera parte ponantur, ne | 5 |
| appareant quidem, cum omnia, quae illi commoda | |
| certe dicunt esse et sumenda et eligenda et praeposita | |
| —quae ita definiunt, ut satis magno aestimanda | |
| sint—, haec igitur cum ego tot nominibus a Stoicis | |
| appellata, partim novis et commenticiis, ut ista 'pro- | 10 |
| ducta' et 'reducta', partim idem significantibus—quid | |
| enim interest, expetas an eligas? mihi quidem etiam | |
| lautius videtur, quod eligitur, et ad quod dilectus | |
| adhibetur—, sed, cum ego ista omnia bona dixero, | |
| tantum refert quam magna dicam, cum expetenda, | 15 |
| quam valde. sin autem nec expetenda ego magis quam | |
| tu eligenda, nec illa pluris aestimanda ego, qui bona, | |
| quam tu, producta qui appellas, omnia ista necesse | |
| est obscurari nec apparere et in virtutis tamquam in | |
| solis radios incurrere. At enim, qua in vita est aliquid | 91.1 |
| mali, ea beata esse non potest. ne seges quidem igitur | |
| spicis uberibus et crebris, si avenam uspiam videris, | |
| nec mercatura quaestuosa, si in maximis lucris pau- | |
| lum aliquid damni contraxerit. an hoc usque quaque, | 5 |
| aliter in vita? et non ex maxima parte de tota iudi- | |
| cabis? an dubium est, quin virtus ita maximam par- | |
| tem optineat in rebus humanis, ut reliquas obruat? | |
| Audebo igitur cetera, quae secundum naturam sint, | |
| bona appellare nec fraudare suo vetere nomine neque | 10 |
| iam aliquod potius novum exquirere, virtutis autem am- | |
| plitudinem quasi in altera librae lance ponere. terram, | 92.1 |
| mihi crede, ea lanx et maria deprimet. semper enim | |
| ex eo, quod maximas partes continet latissimeque | |
| funditur, tota res appellatur. dicimus aliquem hilare | |
| vivere; ergo, si semel tristior effectus est, hilara vita | 5 |
| amissa est? at hoc in eo M. Crasso, quem semel ait | |
| in vita risisse Lucilius, non contigit, ut ea re minus | |
| ἀγέλαστος, ut ait idem, vocaretur. Polycratem Sa- | |
| mium felicem appellabant. nihil acciderat ei, quod nol- | |
| let, nisi quod anulum, quo delectabatur, in mari abiece- | 10 |
| rat. ergo infelix una molestia, felix rursus, cum is ipse | |
| anulus in praecordiis piscis inventus est? ille vero, | |
| si insipiens—quod certe, quoniam tyrannus—, num- | |
| quam beatus; si sapiens, ne tum quidem miser, cum | |
| ab Oroete, praetore Darei, in crucem actus est. At mul- | 15 |
| tis malis affectus. Quis negat? sed ea mala virtutis | |
| magnitudine obruebantur. |