| An ne hoc quidem Peripateticis concedis, ut dicant | 5.93.1 |
| omnium bonorum virorum, id est sapientium omnibus- | |
| que virtutibus ornatorum, vitam omnibus partibus plus | |
| habere semper boni quam mali? Quis hoc dicit? | |
| Stoici scilicet. Minime; sed isti ipsi, qui voluptate | 5 |
| et dolore omnia metiuntur, nonne clamant sapienti | |
| plus semper adesse quod velit quam quod nolit? | |
| cum tantum igitur in virtute ponant ii, qui fatentur | |
| se virtutis causa, nisi ea voluptatem faceret, ne | |
| manum quidem versuros fuisse, quid facere nos opor- | 10 |
| tet, qui quamvis minimam animi praestantiam omni- | |
| bus bonis corporis anteire dicamus, ut ea ne in con- | |
| spectu quidem relinquantur? quis est enim, qui hoc | |
| cadere in sapientem dicere audeat, ut, si fieri possit, | |
| virtutem in perpetuum abiciat, ut dolore omni libere- | 15 |
| tur? quis nostrum dixerit, quos non pudet ea, quae | |
| Stoici aspera dicunt, mala dicere, melius esse turpiter | |
| aliquid facere cum voluptate quam honeste cum do- | |
| lore? nobis Heracleotes ille Dionysius flagitiose de- | 94.1 |
| scivisse videtur a Stoicis propter oculorum dolorem. | |
| quasi vero hoc didicisset a Zenone, non dolere, cum | |
| doleret! illud audierat nec tamen didicerat, malum | |
| illud non esse, quia turpe non esset, et esse feren- | 5 |
| dum viro. hic si Peripateticus fuisset, permansisset, | |
| credo, in sententia, qui dolorem malum dicunt esse, | |
| de asperitate autem eius fortiter ferenda praecipiunt | |
| eadem, quae Stoici. Et quidem Arcesilas tuus, etsi | |
| fuit in disserendo pertinacior, tamen noster fuit; erat | 10 |
| enim Polemonis. is cum arderet podagrae doloribus | |
| visitassetque hominem Charmides Epicureus perfami- | |
| liaris et tristis exiret, Mane, quaeso, inquit, Charmide | |
| noster; nihil illinc huc pervenit. ostendit pedes et | |
| pectus. ac tamen hic mallet non dolere. | 15 |