| Haec igitur est nostra ratio, quae tibi videtur | 5.95.1 |
| inconstans, cum propter virtutis caelestem quandam | |
| et divinam tantamque praestantiam, ut, ubi virtus | |
| sit resque magnae <et> summe laudabiles virtute | |
| gestae, ibi esse miseria et aerumna non possit, tamen | 5 |
| labor possit, possit molestia, non dubitem dicere omnes | |
| sapientes esse semper beatos, sed tamen fieri posse, | |
| ut sit alius alio beatior. atqui iste locus est, Piso, tibi | |
| etiam atque etiam confirmandus, inquam; quem si | |
| tenueris, non modo meum Ciceronem, sed etiam me | 10 |
| ipsum abducas licebit. | |
| Tum Quintus: Mihi quidem, inquit, satis hoc confir- | 96.1 |
| matum videtur, laetorque eam philosophiam, cuius | |
| antea supellectilem pluris aestimabam quam possessio- | |
| nes reliquarum—ita mihi dives videbatur, ut ab ea | |
| petere possem, quicquid in studiis nostris concupis- | 5 |
| sem—, hanc igitur laetor etiam acutiorem repertam | |
| quam ceteras, quod quidam ei deesse dicebant. | |
| Non quam nostram quidem, inquit Pomponius | |
| iocans; sed mehercule pergrata mihi oratio tua. | |
| quae enim dici Latine posse non arbitrabar, ea dicta | 10 |
| sunt a te verbis aptis nec minus plane quam dicuntur a | |
| Graecis. Sed tempus est, si videtur, et recta quidem ad me. | |
| Quod cum ille dixisset et satis disputatum videretur, | |
| in oppidum ad Pomponium perreximus omnes. |