| TUSCULANARUM DISPUTATIONUM | |
| LIBRI QUINQUE | |
| LIBER PRIMUS | |
| Cum defensionum laboribus senatoriisque muneri- | 1.1.1 |
| bus aut omnino aut magna ex parte essem aliquando | |
| liberatus, rettuli me, Brute, te hortante maxime ad | |
| ea studia, quae retenta animo, remissa temporibus, | |
| longo intervallo intermissa revocavi, et cum omnium | 5 |
| artium, quae ad rectam vivendi viam pertinerent, ratio | |
| et disciplina studio sapientiae, quae philosophia dici- | |
| tur, contineretur, hoc mihi Latinis litteris inlustrandum | |
| putavi, non quia philosophia Graecis et litteris et doc- | |
| toribus percipi non posset, sed meum semper iudicium | 10 |
| fuit omnia nostros aut invenisse per se sapientius quam | |
| Graecos aut accepta ab illis fecisse meliora, quae qui- | |
| dem digna statuissent, in quibus elaborarent. Nam mo- | 2.1 |
| res et instituta vitae resque domesticas ac familiaris | |
| nos profecto et melius tuemur et lautius, rem vero | |
| publicam nostri maiores certe melioribus tempera- | |
| verunt et institutis et legibus. quid loquar de re mili- | 5 |
| tari? in qua cum virtute nostri multum valuerunt, tum | |
| plus etiam disciplina. iam illa, quae natura, non litteris | |
| adsecuti sunt, neque cum Graecia neque ulla cum gente | |
| sunt conferenda. quae enim tanta gravitas, quae tanta | |
| constantia, magnitudo animi, probitas, fides, quae tam | 10 |
| excellens in omni genere virtus in ullis fuit, ut sit cum | |
| maioribus nostris comparanda? Doctrina Graecia nos | 3.1 |
| et omni litterarum genere superabat; in quo erat facile | |
| vincere non repugnantes. nam cum apud Graecos anti- | |
| quissimum e doctis genus sit poëtarum, siquidem Ho- | |
| merus fuit et Hesiodus ante Romam conditam, Archi- | 5 |
| lochus regnante Romulo, serius poëticam nos accepi- | |
| mus. annis fere cccccx post Romam conditam Li- | |
| vius fabulam dedit C. Claudio, Caeci filio, M. Tuditano | |
| cos. anno ante natum Ennium. qui fuit maior natu | |
| quam Plautus et Naevius. sero igitur a nostris poëtae | 10 |
| vel cogniti vel recepti. quamquam est in Originibus | |
| solitos esse in epulis canere convivas ad tibicinem de | |
| clarorum hominum virtutibus; honorem tamen huic ge- | |
| neri non fuisse declarat oratio Catonis, in qua obiecit | |
| ut probrum M. Nobiliori, quod is in provinciam poëtas | 15 |
| duxisset; duxerat autem consul ille in Aetoliam, ut | |
| scimus, Ennium. quo minus igitur honoris erat poëtis, | |
| eo minora studia fuerunt, nec tamen, si qui magnis | |
| ingeniis in eo genere extiterunt, non satis Graecorum | 4.1 |
| gloriae responderunt. an censemus, si Fabio, nobilis- | |
| simo homini, laudi datum esset, quod pingeret, non | |
| multos etiam apud nos futuros Polyclitos et Parrha- | |
| sios fuisse? honos alit artes, omnesque incenduntur | 5 |
| ad studia gloria, iacentque ea semper, quae apud quos- | |
| que improbantur. summam eruditionem Graeci sitam | |
| censebant in nervorum vocumque cantibus; igitur et | |
| Epaminondas, princeps meo iudicio Graeciae, fidibus | |
| praeclare cecinisse dicitur, Themistoclesque aliquot | 10 |
| ante annos cum in epulis recusaret lyram, est habitus | |
| indoctior. ergo in Graecia musici floruerunt, disce- | |
| bantque id omnes, nec qui nesciebat satis excultus | |
| doctrina putabatur. in summo apud illos honore geo- | 5.1 |
| metria fuit, itaque nihil mathematicis inlustrius; at | |
| nos metiendi ratiocinandique utilitate huius artis ter- | |
| minavimus modum. |