| At contra oratorem celeriter complexi sumus, nec | 1.5.5 |
| eum primo eruditum, aptum tamen ad dicendum, post | |
| autem eruditum. nam Galbam Africanum Laelium | |
| doctos fuisse traditum est, studiosum autem eum, qui | |
| is aetate anteibat, Catonem, post vero Lepidum Car- | |
| bonem Gracchos, inde ita magnos nostram ad aetatem, | 10 |
| ut non multum aut nihil omnino Graecis cederetur. | |
| Philosophia iacuit usque ad hanc aetatem nec ullum | |
| habuit lumen litterarum Latinarum; quae inlustranda | |
| et excitanda nobis est, ut, si occupati profuimus ali- | |
| quid civibus nostris, prosimus etiam, si possumus, | 15 |
| otiosi. in quo eo magis nobis est elaborandum, quod | 6.1 |
| multi iam esse libri Latini dicuntur scripti inconside- | |
| rate ab optimis illis quidem viris, sed non satis eru- | |
| ditis. fieri autem potest, ut recte quis sentiat et id | |
| quod sentit polite eloqui non possit; sed mandare | 5 |
| quemquam litteris cogitationes suas, qui eas nec dis- | |
| ponere nec inlustrare possit nec delectatione aliqua | |
| allicere lectorem, hominis est intemperanter abutentis | |
| et otio et litteris. itaque suos libros ipsi legunt cum | |
| suis, nec quisquam attingit praeter eos, qui eandem | 10 |
| licentiam scribendi sibi permitti volunt. quare si ali- | |
| quid oratoriae laudis nostra attulimus industria, multo | |
| studiosius philosophiae fontis aperiemus, e quibus | |
| etiam illa manabant. | |
| Sed ut Aristoteles, vir summo ingenio, scientia, | 7.1 |
| copia, cum motus esset Isocratis rhetoris gloria, dicere | |
| docere etiam coepit adulescentes et prudentiam cum | |
| eloquentia iungere, sic nobis placet nec pristinum di- | |
| cendi studium deponere et in hac maiore et uberiore | 5 |
| arte versari. hanc enim perfectam philosophiam sem- | |
| per iudicavi, quae de maximis quaestionibus copiose | |
| posset ornateque dicere; in quam exercitationem ita | |
| nos studiose [operam] dedimus, ut iam etiam scholas | |
| Graecorum more habere auderemus. ut nuper tuum | 10 |
| post discessum in Tusculano cum essent complures | |
| mecum familiares, temptavi, quid in eo genere possem. | |
| ut enim antea declamitabam causas, quod nemo me | |
| diutius fecit, sic haec mihi nunc senilis est declama- | |
| tio. ponere iubebam, de quo quis audire vellet; ad | 15 |
| id aut sedens aut ambulans disputabam. itaque dierum | 8.1 |
| quinque scholas, ut Graeci appellant, in totidem | |
| libros contuli. fiebat autem ita ut, cum is qui au- | |
| dire vellet dixisset, quid sibi videretur, tum ego contra | |
| dicerem. haec est enim, ut scis, vetus et Socratica ratio | 5 |
| contra alterius opinionem disserendi. nam ita facil- | |
| lime, quid veri simillimum esset, inveniri posse So- | |
| crates arbitrabatur. Sed quo commodius disputatio- | |
| nes nostrae explicentur, sic eas exponam, quasi agatur | |
| res, non quasi narretur. ergo ita nascetur exordium: | 10 |