| Malum mihi videtur esse mors. | 1.9.1 |
| Isne, qui mortui sunt, an is, quibus moriendum est? | |
| Utrisque. | |
| Est miserum igitur, quoniam malum. | |
| Certe. | 5 |
| Ergo et i, quibus evenit iam ut morerentur, et i, qui- | |
| bus eventurum est, miseri. | |
| Mihi ita videtur. | |
| Nemo ergo non miser. | |
| Prorsus nemo. | 10 |
| Et quidem, si tibi constare vis, omnes, quicumque | |
| nati sunt eruntve, non solum miseri, sed etiam semper | |
| miseri. nam si solos eos diceres miseros quibus mo- | |
| riendum esset, neminem tu quidem eorum qui vive- | |
| rent exciperes—moriendum est enim omnibus—, | 15 |
| esset tamen miseriae finis in morte. quoniam autem | |
| etiam mortui miseri sunt, in miseriam nascimur sem- | |
| piternam. necesse est enim miseros esse eos qui cen- | |
| tum milibus annorum ante occiderunt, vel potius om- | |
| nis, quicumque nati sunt. | 20 |
| Ita prorsus existimo. | |
| Dic quaeso: num te illa terrent, triceps apud inferos | 10.1 |
| Cerberus, Cocyti fremitus, travectio Acherontis, 'mento | |
| summam aquam attingens enectus siti' Tantalus? tum | |
| illud, quod 'Sisyphus versat saxum sudans nitendo | |
| neque proficit hilum?' fortasse etiam inexorabiles iu- | 5 |
| dices, Minos et Rhadamanthus? apud quos nec te | |
| L. Crassus defendet nec M. Antonius nec, quoniam | |
| apud Graecos iudices res agetur, poteris adhibere De- | |
| mosthenen; tibi ipsi pro te erit maxima corona causa | |
| dicenda. haec fortasse metuis et idcirco mortem censes | 10 |
| esse sempiternum malum. |