| Adeone me delirare censes, ut ista esse credam? | 1.10.12 |
| An tu haec non credis? | |
| Minime vero. | |
| Male hercule narras. | 15 |
| Cur? quaeso. | |
| Quia disertus esse possem, si contra ista dicerem. | |
| Quis enim non in eius modi causa? aut quid negotii | |
| est haec poëtarum et pictorum portenta convincere? | 11.1 |
| Atqui pleni libri sunt contra ista ipsa disserentium | |
| philosophorum. | |
| Inepte sane. quis enim est tam excors, quem ista | |
| moveant? | 5 |
| Si ergo apud inferos miseri non sunt, ne sunt qui- | |
| dem apud inferos ulli. | |
| Ita prorsus existimo. | |
| Ubi sunt ergo i, quos miseros dicis, aut quem locum | |
| incolunt? si enim sunt, nusquam esse non possunt. | 10 |
| Ego vero nusquam esse illos puto. | |
| Igitur ne esse quidem? | |
| Prorsus isto modo, et tamen miseros ob id ipsum | |
| quidem, quia nulli sint. | |
| Iam mallem Cerberum metueres quam ista tam in- | 12.1 |
| considerate diceres. | |
| Quid tandem? | |
| Quem esse negas, eundem esse dicis. ubi est acumen | |
| tuum? cum enim miserum esse dicis, tum eum qui | 5 |
| non sit dicis esse. | |
| Non sum ita hebes, ut istud dicam. | |
| Quid dicis igitur? |