| Miserum esse verbi causa M. Crassum, qui illas for- | 1.12.9 |
| tunas morte dimiserit, miserum Cn. Pompeium, qui | 10 |
| tanta gloria sit orbatus, omnis denique miseros, qui | |
| hac luce careant. | |
| Revolveris eodem. sint enim oportet, si miseri sunt; | |
| tu autem modo negabas eos esse, qui mortui essent. | |
| Si igitur non sunt, nihil possunt esse; ita ne miseri | 15 |
| quidem sunt. | |
| Non dico fortasse etiam, quod sentio; nam istuc | |
| ipsum, non esse, cum fueris, miserrimum puto. | |
| Quid? miserius quam omnino numquam fuisse? ita, | 13.1 |
| qui nondum nati sunt, miseri iam sunt, quia non sunt, | |
| et nos, si post mortem miseri futuri sumus, miseri | |
| fuimus ante quam nati. ego autem non commemini, | |
| ante quam sum natus, me miserum; tu si meliore me- | 5 |
| moria es, velim scire, ecquid de te recordere. | |
| Ita iocaris, quasi ego dicam eos miseros, qui nati non | |
| sint, et non eos miseros, qui mortui sunt. | |
| Esse ergo eos dicis. | |
| Immo, quia non sint, cum fuerint, eo miseros esse. | 10 |
| Pugnantia te loqui non vides? quid enim tam pu- | |
| gnat, quam non modo miserum, sed omnino quicquam | |
| esse, qui non sit? an tu egressus porta Capena cum | |
| Calatini Scipionum Serviliorum Metellorum sepulcra | |
| vides, miseros putas illos? | 15 |
| Quoniam me verbo premis, posthac non ita dicam, | |
| miseros esse, sed tantum miseros, ob id ipsum, quia | |
| non sint. | |
| Non dicis igitur: 'miser est M. Crassus', sed tan- | |
| tum: 'miser M. Crassus'? | 20 |
| Ita plane. |