| Quasi non necesse sit, quicquid isto modo pronun- | 1.14.1 |
| ties, id aut esse aut non esse! an tu dialecticis ne | |
| imbutus quidem es? in primis enim hoc traditur: omne | |
| pronuntiatum (sic enim mihi in praesentia occurrit ut | |
| appellarem ἀξίωμα, utar post alio, si invenero melius) | 5 |
| —id ergo est pronuntiatum, quod est verum aut fal- | |
| sum. cum igitur dicis: 'miser M. Crassus', aut hoc di- | |
| cis: 'miser est Crassus', ut possit iudicari, verum id | |
| falsumne sit, aut nihil dicis omnino. | |
| Age, iam concedo non esse miseros, qui mortui sint, | 10 |
| quoniam extorsisti, ut faterer, qui omnino non essent, | |
| eos ne miseros quidem esse posse. quid? qui vivimus, | |
| cum moriendum sit, nonne miseri sumus? quae enim | |
| potest in vita esse iucunditas, cum dies et noctes co- | |
| gitandum sit iam iamque esse moriendum? | 15 |
| Ecquid ergo intellegis, quantum mali de humana | 15.1 |
| condicione deieceris? | |
| Quonam modo? | |
| Quia, si mors etiam mortuis miserum esset, infini- | |
| tum quoddam et sempiternum malum haberemus in | 5 |
| vita; nunc video calcem, ad quam cum sit decursum, | |
| nihil sit praeterea extimescendum. sed tu mihi videris | |
| Epicharmi, acuti nec insulsi hominis ut Siculi, senten- | |
| tiam sequi. | |
| Quam? non enim novi. | 10 |
| Dicam, si potero, Latine. scis enim me Graece loqui | |
| in Latino sermone non plus solere quam in Graeco | |
| Latine. | |
| Et recte quidem. sed quae tandem est Epicharmi ista | |
| sententia? | 15 |
| 'Émori noló, sed me esse mórtuum nihil aéstimo.' |