| Iam adgnosco Graecum. sed quoniam coëgisti, ut | 1.15.17 |
| concederem, qui mortui essent, eos miseros non esse, | |
| perfice, si potes, ut ne moriendum quidem esse mise- | |
| rum putem. | 20 |
| Iam istuc quidem nihil negotii est, sed ego maiora | 16.1 |
| molior. | |
| Quo modo hoc nihil negotii est? aut quae sunt tan- | |
| dem ista maiora? | |
| Quia, quoniam post mortem mali nihil est, ne mors | 5 |
| quidem est malum, cui proxumum tempus est post | |
| mortem, in quo mali nihil esse concedis: ita ne morien- | |
| dum quidem esse malum est; id est enim pervenien- | |
| dum esse ad id, quod non esse malum confitemur. | |
| Uberius ista, quaeso. haec enim spinosiora, prius ut | 10 |
| confitear me cogunt quam ut adsentiar. sed quae sunt | |
| ea, quae dicis te maiora moliri? | |
| Ut doceam, si possim, non modo malum non esse, | |
| sed bonum etiam esse mortem. | |
| Non postulo id quidem, aveo tamen audire. ut enim | 15 |
| non efficias quod vis, tamen, mors ut malum non sit, | |
| efficies. sed nihil te interpellabo; continentem orati- | |
| onem audire malo. | |
| Quid, si te rogavero aliquid? nonne respondebis? | 17.1 |
| Superbum id quidem est, sed, nisi quid necesse erit, | |
| malo non roges. | |
| Geram tibi morem et ea quae vis, ut potero, expli- | |
| cabo, nec tamen quasi Pythius Apollo, certa ut sint | 5 |
| et fixa, quae dixero, sed ut homunculus unus e multis | |
| probabilia coniectura sequens. ultra enim quo progre- | |
| diar, quam ut veri similia videam, non habeo; certa | |
| dicent i, qui et percipi ea posse dicunt et se sapientis | |
| esse profitentur. | 10 |