| Tu, ut videtur; nos ad audiendum parati sumus. | 1.17.11 |
| Mors igitur ipsa, quae videtur notissima res esse, | 18.1 |
| quid sit, primum est videndum. sunt enim qui disces- | |
| sum animi a corpore putent esse mortem; sunt qui | |
| nullum censeant fieri discessum, sed una animum et | |
| corpus occidere, animumque in corpore extingui. qui | 5 |
| discedere animum censent, alii statim dissipari, alii | |
| diu permanere, alii semper. quid sit porro ipse ani- | |
| mus aut ubi aut unde, magna dissensio est. aliis cor | |
| ipsum animus videtur, ex quo excordes, vecordes con- | |
| cordesque dicuntur et Nasica ille prudens bis consul | 10 |
| 'Corculum' et 'egregie cordatus homo, catus Aelius Sex- | |
| tus'. Empedocles animum esse censet cordi suffusum | 19.1 |
| sanguinem; aliis pars quaedam cerebri visa est animi | |
| principatum tenere; aliis nec cor ipsum placet nec | |
| cerebri quandam partem esse animum, sed alii in | |
| corde, alii in cerebro dixerunt animi esse sedem et | 5 |
| locum; animum autem alii animam, ut fere nostri— | |
| declarat nomen: nam et agere animam et efflare dici- | |
| mus et animosos et bene animatos et ex animi senten- | |
| tia; ipse autem animus ab anima dictus est—; Zenoni | |
| Stoico animus ignis videtur. sed haec quidem quae | 10 |
| dixi, cor, cerebrum, animam, ignem volgo, reliqua fere | |
| singuli. ut multo ante veteres, proxime autem Ari- | |
| stoxenus, musicus idemque philosophus, ipsius cor- | |
| poris intentionem quandam, velut in cantu et fidibus | |
| quae ἁρμονία dicitur: sic ex corporis totius natura et | 15 |
| figura varios motus cieri tamquam in cantu sonos. | |
| hic ab artificio suo non recessit et tamen dixit aliquid, | 20.1 |
| quod ipsum quale esset erat multo ante et dictum et | |
| explanatum a Platone. Xenocrates animi figuram et | |
| quasi corpus negavit esse ullum, numerum dixit esse, | |
| cuius vis, ut iam ante Pythagorae visum erat, in natura | 5 |
| maxuma esset. eius doctor Plato triplicem finxit ani- | |
| mum, cuius principatum, id est rationem, in capite sicut | |
| in arce posuit, et duas partes parere voluit, iram et | |
| cupiditatem, quas locis disclusit: iram in pectore, | |
| cupiditatem supter praecordia locavit. Dicaearchus | 21.1 |
| autem in eo sermone, quem Corinthi habitum tribus | |
| libris exponit, doctorum hominum disputantium primo | |
| libro multos loquentes facit; duobus Pherecratem | |
| quendam Phthiotam senem, quem ait a Deucalione or- | 5 |
| tum, disserentem inducit nihil esse omnino animum, | |
| et hoc esse nomen totum inane, frustraque animalia | |
| et animantis appellari, neque in homine inesse animum | |
| vel animam nec in bestia, vimque omnem eam, qua | |
| vel agamus quid vel sentiamus, in omnibus corpori- | 10 |
| bus vivis aequabiliter esse fusam nec separabilem a | |
| corpore esse, quippe quae nulla sit, nec sit quicquam | |
| nisi corpus unum et simplex, ita figuratum ut tem- | |
| peratione naturae vigeat et sentiat. Aristoteles, longe | 22.1 |
| omnibus—Platonem semper excipio—praestans et | |
| ingenio et diligentia, cum quattuor nota illa genera | |
| principiorum esset complexus, e quibus omnia oreren- | |
| tur, quintam quandam naturam censet esse, e qua | 5 |
| sit mens; cogitare enim et providere et discere et do- | |
| cere et invenire aliquid et tam multa [alia] meminisse, | |
| amare odisse, cupere timere, angi laetari, haec et simi- | |
| lia eorum in horum quattuor generum inesse nullo | |
| putat; quintum genus adhibet vacans nomine et sic ip- | 10 |
| sum animum ἐνδελέχειαν appellat novo nomine quasi | |
| quandam continuatam motionem et perennem. |