| Nisi quae me forte fugiunt, haec sunt fere de animo | 1.22.13 |
| sententiae. Democritum enim, magnum illum quidem | |
| virum, sed levibus et rotundis corpusculis efficien- | 15 |
| tem animum concursu quodam fortuito, omittamus; | |
| nihil est enim apud istos, quod non atomorum turba | |
| conficiat. Harum sententiarum quae vera sit, deus ali- | 23.1 |
| qui viderit; quae veri simillima, magna quaestio est. | |
| utrum igitur inter has sententias diiudicare malumus | |
| an ad propositum redire? | |
| Cuperem equidem utrumque, si posset, sed est dif- | 5 |
| ficile confundere. quare si, ut ista non disserantur, | |
| liberari mortis metu possumus, id agamus; sin id non | |
| potest nisi hac quaestione animorum explicata, nunc, | |
| si videtur, hoc, illud alias. | |
| Quod malle te intellego, id puto esse commodius; | 10 |
| efficiet enim ratio ut, quaecumque vera sit earum sen- | |
| tentiarum quas exposui, mors aut malum non sit aut | |
| sit bonum potius. nam si cor aut sanguis aut cere- | 24.1 |
| brum est animus, certe, quoniam est corpus, interibit | |
| cum reliquo corpore; si anima est, fortasse dissipa- | |
| bitur; si ignis, extinguetur; si est Aristoxeni harmo- | |
| nia, dissolvetur. quid de Dicaearcho dicam, qui nihil | 5 |
| omnino animum dicat esse? his sententiis omnibus | |
| nihil post mortem pertinere ad quemquam potest; pa- | |
| riter enim cum vita sensus amittitur; non sentientis | |
| autem nihil est ullam in partem quod intersit. reli- | |
| quorum sententiae spem adferunt, si te hoc forte de- | 10 |
| lectat, posse animos, cum e corporibus excesserint, in | |
| caelum quasi in domicilium suum pervenire. |